Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
      • -34-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-34-

 

Momus, nefastum tetrumque mortalium scelus conspicatus, nequivit non facere quin, suorum temporum similitudine commotus, trium relictorum in templo deorum vicem ingemisceret. Ergo, ut erat in auram versus, in templum ad divos confestim pervadit, rogatque se vertant in quampiam rem, quo se in libertatem vendicent. Consulentibus divis in hominemne, quo, raptis insultantium armis, strage et occidione infestos occiderent, «Et sic opto» inquit Momus «ut quo acinace ipsum me petierint eodem cadant! Vos tamen quidvis fieri velim quam homines, namque in terris nihil est homine quod vivat durius. Quin et animantis cuiusquam personam ne induatis admoneo: namque mortale qui iniverit corpus cum multa offendet incommoda, tum illud grave atque iniquum urgebit, quod sui ferre carcerem oportebit».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License