Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-35-Haec Momus. At negavit Triumphus admodum se absque corporis commercio, quo voluptatibus perfrueretur, velle degere. Idcirco in papilionem se vertens attrectantium admirantiumque e manibus lubricis alis delapsus evolavit. Trophaeus vero, ut erat corpore vasto, immane in saxum versus aliquot eorum qui manum ad se attulissent suppressit. Puella dea Posteritas pro dignitate et temporis necessitate rectius consuluit: in eam enim se vertit deam, quam quidem Echo nuncuparunt. Quae cum ita essent, frustrati mortales non sine rixa ereptum Laudi pallium horsum istorsumque carpendo collacerarunt et minutissimas in particulas, ut casus tulit, conscissum diripuerunt.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |