Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -4-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-4-

 

Quod Momi dictum Pallas (ut sunt mulieres ad suspicandum pronae, ad perversa interpretandum faciles, ad nocendum paratae et proclives) altiori discursu pensitavit quam ut id ulla vultus frontisve significatione indicaret, sed tacita profundo pectore Momi naturam atque improbitatem versans statuebat neque Iovis neque superum rationibus convenire ut huic nequissimo veteris iniuriae procul dubio memori et innata consuetudine improbitatis ad omne genus audaciae promptissimo id conferatur, quod magnas gravesque res agendi potestatem et facultatem praestet. Repetebat item cum ceteras, tum has rationes Pallas, ut suo cum animo diceret: «Nos quidem debilitatum exilio et fractum aerumnis hunc monstrorum procreatorem aegre sustinuimus. Quid tum, verum ac superum donis confirmatum et integrum nullo cum periculo sustinebimus? Quid illud, aut quanti intererit, divini muneris spe et exspectatione Momum a furore cohibere, an porrigere quod promptum et in flagitium accinctum excitatumque impellat? Vel quis erit iniuriis atque inprimis exilio lacessitus, qui non vindicandi sui praestari occasionem cupiat? Et quis erit vindicandi sui cupidus, qui non perficiendi facinoris proposita spe et facultate omnia aggrediatur?».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License