Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-8-Itaque haec Momus cum ornate copioseque disseruisset, qui caeperat esse veterator, ficto vultu suspirans «Et quid agimus?» inquit «Abite vos dignae caelo, deae, ac redite ad vestras delitias, sinite miserum et infelicissimum exulem versari in sordibus et squallore; sinite me in luctu, in solitudine degere et calamitatem qua oppressus obruptusque sum ferre, quandoquidem et tanta est ut ad miseriam addi nihil amplius possit». Hic deae quidem permotae misericordia multa ad consolandum prosecutae, medium inter se Momum excepere atque ad superos adduxere. Ad Iovem igitur cum appulisset Momus, pro suscepta assentatoris persona regis genua amplexatus veniamque et pacem compositis verbis deprecatus, non, uti concupisset, exceptus exstitit benigne ab Iove. Nam adversus Phoebum factus iratior Iuppiter intumuerat et ad redarguendi Phoebi quam ad salutandi Momi causam erat occupatior. At miser Momus, rerum istarum ignarus, suas rationes malo iniri apud superos exordio interpretatus, penitus concidit, et quo se verteret non inveniens, quasi indicta ad iudices die reum se accitum atque adductum putare et pro capite causam meditari quo dicendi genere culpam ab se suorum scelerum amoveret, quibusve deprecationis et commiserationis locis Iovem mitigaret secum ipse commentari occeperat. Interea qui ab Iove scrutatum missus fuerat, Mercurius, rediens refert Phoebum ipsum illico affuturum, neque, quod inimici calumniis insimularant, aut Aurorae illecebris et amoribus detineri aut suam per superbiam exequi officium dedignari, verum immani quadam votorum phalange obiecta interpellari quominus ad regiam Iovis arcem pro vetere more et consuetudine, ut assolent dii, singulis diebus regem consalutatum et veneratum ascenderet. Hic Iuppiter, remissa frontis severitate, in Momum versus «Nos» inquit «vota isthaec tua, Mome, ni modus adhibeatur, obruent», dictisque paululum conticuit. At Momo id Iovis dictum illico in animum induxit ut faceret coniecturam se aliquid turbarum suis votis concivisse, idque cupidissimo rerum novarum tam fuit voluptati ut non potuerit non oblivisci moeroris sui, conceptamque animo laetitiam nequivit non propalare. Secundo enim optatissimoque flagitiorum suorum successu gestiebat atque intra se «Peream» aiebat «ut lubet, modo, quod videre videor, hic aliquid laeserim». |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |