Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-19-
Huiusmodi fuisse ambitiosi illius orationem Momus rettulit, et hac sese oratione adiuravit ita commotum dictorum petulantia et flagitii indignatione ut prae ira vix manum continuerit, nec dubitare quin si Iuppiter ipse optimus maximus, omnium mitissimus, diique piissimi et modestissimi affuissent impudentissimumque illud oratoris os et intolerabilem gestus verborumque iactantiam atque magnificentiam fuissent intuiti, illico in illam omnem scelestissimam familiam litteratorum omnem vim fulminis effundendam iudicassent, quo philosophos omnes totis cum gymnasiis et libris et bibliothecis absumerent. Verum se pro suorum temporum conditione et necessitate temperasse iracundiae, pro suscepti tamen negotii ratione non potuisse non facere quin in id erumperet verborum, ut inter admonendum eos, qui de diis ita obloquerentur, hortaretur iterum atque iterum prospicerent ne quid de his, a quibus tantis tamque divinis prosecuti essent beneficiis, aut perperam perverseque opinarentur, aut male mereri aggrederentur, caverentque ne dum deos negent, demum sentiant praesentes esse eos atque piissimorum et impiissimorum, proborum et improborum habere discrimen, postremo illis optasse ut ea mens erga superos sit, quae suo sit sine detrimento et malo. Hic igitur ambitiosos illos, qui omnia possent moderantius perpeti quam videri cuiusquam prudentiae et consilio acquiescere, consensione facta insurrexisse, et quod Momi praesertim admonitiones dedignarentur, a quo iam pridem multis victi disputationibus capitali odio dissiderent, idcirco furore concitos irruisse atque vim illam ab se persaepius alibi enarratam intulisse; sed petere se ab Iove optimo et maximis diis ne huic mortalium insipientiae succenseant, sed potius quae se digna sunt suam per indulgentiam atque beneficentiam cogitarent et prodesse mortalibus perseverent, Momi incommodis atque iniuriis posthabitis. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |