Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -20-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-20-

 

Haec Momus submissa et inflexa voce tristique fronte referens, animo erat alacri, cum ceteras ob res, tum quod deos atque inprimis Iovem dictorum aculeis commoveri non obscure perpendebat. Perspiciebat enim obmutuisse Iovem et digito hospitalem mensam subincussisse, ergo intra se gaudio exultabat. Quam rem intuens Hercules subridens «Te» inquit ego item, o noster Mome, testor, ne quid ipse succenseas si qua ex parte mortalium causam non esse apud Iovem omnino desertam cupio», et ad Iovem versus «Indulgendum sane, o Iuppiter, est» inquit «mortalibus errore praesertim consilii adversus ignotum apud se Momum desipientibus, quandoquidem apud superos Momus ita se gerit ut non facile nosci et alius videri possit plane quam sit. Sed cavendum item est ne quis in aliorum incommodum atque detrimentum plus sapiat plusve teneat artium fallendi quam ingenia bona et simplicia deceat. Quid illi mortales possint eloquentia ex Momo perspicue licet intelligere, qui tam exquisita excogitataque suadendi ratione instructus de mortalium gymnasiis ad superos rediit. Sed de Momi dictis deque tota causa quid a Iove optimo et maximo sentiri deceat in promptu est; quid vero statuisse debeat, alii viderint. At tu, Mome, illud velim tecum deputes, an hic aut locus aut tempus idoneus accommodatusve sit, ut in convivio de his rebus iniucundissimis disputes, ut capitis causam agites. Quid tibi voluisti, Mome? Utrum philosophos atque eruditos ad invidiam trahere, an deos lacessere dictis et ironia? Sed nos, o superi, tam grandi accurataque Momi oratione commoti, quid faciemus? Illudne praeteribimus, quod meminisse oportet, quamdiu fuerint mortales, tamdiu fuisse et opinionum errores et studiorum varietates et disputationum ineptias? Sed tu, deorum gravissime, agedum Mome: negabisne cum istis studiosorum familiis, in quas tu tam atrocissime invehebare, aeternum fuisse quandam perennem inquisitionem veri atque boni? Negabisne philosophorum ope effectum ut genus mortalium seque suamque sortem non ignoret? Non enim erit ab re neque ab officio, Mome, si abs te provocatus congrediar. Etenim quis unquam apud mortales tam protervus inventus est, qui se maximorum deorum amplitudine et maiestate dignum deputet? Quis est qui non se quidem tam multis quae a diis susceperit bonis prope indignum deputet? An erit ullus amens adeo furoreque adeo percitus quin mentem, rationem, intelligentiam rerumque memoriam et eiusmodi, quae longum esset prosequi, cum praeclara praestantissimaque et summo deorum beneficio esse concessa hominibus, tum et ipsis a diis, inprimisque divina a mente atque ratione ducta asserat atque confirmet? Haec ut homines dinoscerent et profiterentur viri docti et in gymnasiis bibliothecisque, non inter errones et crapulas educati, effecere dicendo, monendo, suadendo, monstrando quod aequum sit, quod deceat, quod oporteat, non popularium auribus applaudendo, non afflictos irridendo, non moestos irritando; fecere, inquam, docti ipsi, suis evigilatis et bene diductis rationibus, ut honos diis redderetur, ut cerimoniarum religio observaretur, ut pietas, sanctimonia virtusque coleretur. Atqui haec quidem eo fecere quo ceteros meliores redderent, non quo sibi inanem ullam gloriam aucuparentur: qui tametsi gloriae cupiditate commoti tantas vigilias, tantos labores, tam multa diligentia et cura res arduas et difficiles suscepissent atque obivissent: quis erit deorum omnium qui illis, praeter te unum, Mome, succenseat? Quis erit deorum omnium praeter te unum, Mome, qui illos non de se bene meritos fateatur? Quis erit quin illis, praeter te unum, Mome, habendas gratias, diligendos, iuvandos servandosque non affirmet? Deorum autem cultores atque observatores, quales illi cumque sint, nostro pro officio, o superi, ne vero non fovebimus, eorum saluti non prospiciemus, eorum causae, commodis rationibusque non opitulabimur! Eos demum per quos haec tam digna, tam grata, tam accepta constent, per quos dii putemur et veneremur, Momus, deorum causae affectissimus, caelo annuente atque impune oderit! Siccine studio et contentione rationibus deorum inservire didicisti, Mome, ut qui illic apud mortales quo colamur, veneremur, supplicemur providerit, effecerit, instituerit, eum hic tuo dicendi artificio et verborum ambagibus inducas in odium superis? Quod si nescias, philosophi, Mome, philosophi, inquam, hi sunt omnes inter mortales a quibus superi multa et praestantissima ad maiestatis decus imperiique culmen cum acceperint, tum se accepisse non inficientur, quibusve et superi omnia pietatis officia cum debeant, tum et deberi fateantur. Et diligunt quidem eam studiosorum familiam, Mome, superi magis quam ut dictis tuis commoti eos velint perdere, potius cupiunt eos esse non infelicissimos, ac merito id quidem, nam hi ratione et via assecuti sunt ut sit nemo quin deorum vim et numen esse non sentiat neque profiteatur et se ad bonos mores rectamque vitae normam accommodet. Neque tamen velim Momum nostrum, deorum festivissimum, tam esse erga mortalium genus iratum deputes ut eos oderit, qui fortasse quempiam ex mortalibus asciverit inter superos. De me adventitio novoque deo hoc testor, a me plurimum deberi Momo quod filiae iusserit ut ad vos me sublatum afferret. Et te laudo, Mome, si tuam erga mortales mentem et animum bene interpretor, qui Iovem admones ut malit quae suae sint beneficentiae meminisse quam quae aliorum sint iniuriae, si ad iniuriam pensandum est quod inconsulti homines admiserint. Ideo, ni fallor, pertinet, o Iuppiter, ut sic dixisse velit Momus: tu quidem cum insipientibus omnino succensueris, officii erit sapientibus et optime de diis meritis omnia ad gratiam et beneficentiam referre. Quod cum fecisse volet Iuppiter, o superi optimi, et quosnam diliget, quos ornabit, quos caelo dignos putabit? Eosne qui omnia turbent, nihil pacati, nihil quieti possint aut meditari aut exequi, an eos potius quos ratio quaedam non ab scurrarum improbitate ducta, sed a virtute parata et constituta aditum sibi ad Iovis deorumque gratiam et benivolentiam patefecerit? Qui suo studio, diligentia, opere, labore, periculo plurima perquisierit, multa invenerit, nihil praetermiserit, omnia temptarit in mediumque contulerit quae quidem ad hominum usum, ad vitae necessitatem, ad bene beateque vivendum conferrent, quae ad otium et tranquillitatem facerent, quae ad salutem, ad ornamentum, ad decus publicarum privatarumque rerum conducerent, quae ad cognitionem superum, ad metum deorum, ad observationem religionis accommodarentur!».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License