Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-21-
Hanc Herculis ad Momum orationem et animos utrinque iam ad altercationem paratos occupavit atque avertit repens exauditus ad caeli vestibulum strepitus; ad quem dinoscendum cum relictis poculis advolassent, evenit ut in grandem inciderint admirationem, conspecto e regione maximo atque omni colorum varietate ornatissimo arcu triumphali, quem quidem Iuno coaedificarat auroque votorum conflato operuerat, tanto et operis et ornamenti artificio insignem atque illustrem ut caelicolarum optimi architecti fieri id negarint potuisse, et pictores fictoresque omnes sua esse in eo expingendo atque expoliendo ingenia superata faterentur. Alia ex parte successit ut maiorem in modum demirarentur quid sibi cumulus illic maximorum deorum intra se tumultuantium et ad caeli regiam infesto gradu properantium vellet. Ergo et illuc versis oculis et hic auribus arrecti et animis in partes utrasque solliciti pendebant. Illud interea effecit ut acrius etiam moverentur, quod vixdum eo appulerant, cum illico Iunonis illud vastum et immane tantarum impensarum opus labans corruit, cuius fragore et sonitu subincussa caeli (uti sunt aenea) convexa maximum dedere sonitum, quem ab resonantis testudinis tinnitu exceptum musici notantes ad memoriae posteritatem Iunonis illud caducum fragileque opus Tinim nuncuparunt, at postea corrupto vocabulo Irim vulgo appellarunt. Iuppiter vero ceterique caelicolae cum aliunde, tum hinc quam in omni re agenda sit ratio, mens institutumque muliebre inconsultum et penitus ineptum annotarunt; subinde re ipsa admoniti manifeste perspexere caepta mulierum eo semper tendere, ut aliquid discordiarum discidiorumque exsuscitent. Nam etsi eos inter, qui tum adventarant deos, aliquid fortasse aderat quominus unanimes et concordes essent, ad veteres tamen simultates Iunonis novissimum factum magnas contentionum acrimonias excitarat. Quas ubi ad Iovem detulissent, conversus ad Herculem Iuppiter, animo vehementer commotus, «En» inquit «et quanti est nos esse principes? Quid homines querantur nullam sibi advenire horam horae persimilem, nihil ad animi sententiam secundare? Nos et dii et rerum principes integram unam sumere coenam vacuam molestia non poterimus! Quosnam accusem? Istorumne studia importuna et insanas cupiditates an meam potius desidiosam facilitatem, qua fiat ut cum licere sibi per me omnia arbitrentur, tum et interdum plus satis iuvet delirare? Quidvis malim fore me quam principem, dum quibus praesis, quorum commodis advigiles, quorum quietem et tranquillitatem curis et laboribus tuis praeferas neque beneficii, neque officii memores in te sint, dum assiduis futilibusque expostulationibus obtundere atque variis agitare sollicitudinibus non desinant. Semperne, o meum convitium, semperne causis expostulationum innovatis me coram contendere ad simultatem perseverabitis? Quotiens vestra sedavi iurgia, quotiens a contumelia cohercui, a rixa distraxi, ab insania revocavi, quotiens hos nostros tumultus oppressi! Thetim accusabat olim Vulcanus (tritaeque iam tum vestrae hae fuere fabulae) quod splendorem lucemque omnis suae dignitatis pollueret atque extingueret. Vulcanum Diana Silvanique dii accusabant quod umbratiles suas amoenasque sedes hostili impetu immanique iniuria populare atque vastare aggrederetur. Hos accusabat Aeolus quod Zephyro et Noto et Austris et Aquilonibus ceterisque suis commilitonibus alas expilarent plumasque decerperent, quas monstris navigiorum adigerent. Aeolum accusabat Neptunus quod misceret omnia, otiumque atque aequabilitatem suarum regionum funditus perturbaret. Neptunum rursus et Thetis accusabat quod se impio hospitio exciperet nitoremque atque illibatum virginitatis florem auderet violare. Nunc et nova discidiorum discordiarumque materia oborta est: Iunonem accusat Neptunus quod votorum purgamenta aedificationisque rudera in aram neptuninam per contemptum et contumeliam eiecerit; Ceres ne suum in solum reiciantur repugnat; ea item Vulcanus negat posse commode suis in officinis apud se recipi, et harum querelarum ad me irrequieta immodestissimorum iurgia referuntur. Ego delirantibus meas patientissimas aures praebeo, isti nostra abuti patientia non cessant, nihil verentur. Quid hoc petulantiae est? Nunquamne erit ut hac vestra garrulitate mutuo vos lacessere nosque obstinate obtundere desinatis? Liceat per hanc nostram patientiam insanire, at pudeat olim de nobis demum abiecte atque impudenter sentire! Annon illud est impudentiae, quae quisque fastidiat esse apud se, ea in principis gremium velle reicere? Vota mortalium deponi recusant apud se: quo alibi ponantur non patet locus: ad me itur, expostulatur ut inde atque inde adimam. Quid hoc? An aliud est quam efflagitare ut quae illis ingrata sint, quae obscena illis videantur, quae desertis et incultissimis suis in vastitatibus excepisse nolint, ea in regium triclinium reiiciantur? O nos miseros, si impudentissimis obtemperandum sit, et infelicissimos, si his imperandum sit apud quos nulla est principis reverentia, nulla aequi, nulla pudoris observatio! Putabam me aliquando magna diligentia compositis rebus, et distributis pro dignitate imperiis, ab his praesertim molestiis vacaturum. Nunc ne id Iovi maximo rerum principi deorumque regi liceat non caelicolae modo sed, quod vix ferendum est, homunculi obstant. Sed quid ego in hanc unam pestem animantium, ne dicam homines, irascar? Hoc nimirum nostra effecit nimia facilitas: dum omnibus obsequi ultro cupimus, omnium in nos temeritatem illeximus. Dederam mortalibus, ut duras et indomitas eorum mentes nostrorum munerum admiratione mitigarem atque beneficiis ad bene de nobis sentiendum flecterem, plura longe quam optare homines sit fas. Namque principio dederam amoenissimum odoratissimumque perpetua florum copia ver. Cupere se illi quidem dixere ut quam fructuum spem flores prae se ferrent mature traderem: ea de re aestatem adieci, eique rei Vulcani fabros omniumque ignium officinam exercui, quorum manu et opera intimis ab radicibus succus in baccas educeretur atque in ramos fructumque concresceret. Quid tum? Demum saturi, fructuum copia delectari se admodum atque cupere dixerunt ut pristinum ver restituerem. Cessi quidem eorum libidini: collegi idcirco ab omni natura gignendarum rerum igniculos atque baccis quasi thesauris inclusos fovi spiritu, quo ad veris opus atque ornamentum servarentur. At improbi illi, tantorum a me acceptorum commodorum immemores, ingrati, indigni mortales ac novarum semper cupidi rerum temporumque, suique admodum impatientes, dum quae a me aut petant aut optent non habent amplius, dum ultro eis commodo quae ne optare quidem audeant, si modestiores sint, pro accepto beneficio nihil plus est quod referant quam merum odium. Nunc aestum, nunc algores, nunc ventos exsecrantur, et nos ea facere accusant quae suam in rem non sint, neque verentur dicere nos ea facere quae vesani amentesque non facerent. Sed merito accusant, nam eos prosequimur beneficiis, quos furialibus Erinnibus persequi est opus. Sed satis superque furoribus exagitantur, quandoquidem se deorum superum haeredes deputant regnique partem deposcunt. Aut quis maior inveniri potest furor quam versari in errore, trahi libidine, impelli audacia, velle indigna, appetere immoderata, suis bonis nunquam nosse perfrui, aliorum praemiis dolere, quae quidem sua secordia atque ignavia recusent refugiantque consequi? Et breve sibi datum vitae spatium condolent qui supini tam multis perdendis horis otio abutantur, et inter senescendum nihil agendo marcescunt. Morbos et aerumnas a diis importatas praedicant. De his quid est quod dicam, cum sit homo homini aerumnarum ultima? Pestis est homo homini. Tu tibi, homo, tua voracitate, tua ingluvie tuaque intemperatissimae libidinis incontinentia effecisti ut doloribus excruciere, ut morbo langueas, ut ipsum te male ferendo perdas. Dolet mortalium dementiae et mallem modestiori esse praeditos ingenio. Sed quid agam, quo me vertam? Quis ab importunissimorum catervis obsessus oportunum sibi uspiam consilium reperiat? Quis tam ferreus, tam ad omnes lacessentium impetus expositus atque obfirmatus erit, qui haec diutius perferat? Hinc altercantium inter se expostulationibus obtundimur, hinc votis, aut potius exsecrationibus obruimur. Nec tantarum molestiarum vexationumque ullus adinvenietur modus? At invenietur quidem. Quid tum? Quo fruantur mundus non placet. Hic status, haec rerum conditio gravis intolerabilisque est. Novam vivendi rationem adinveniemus: alius erit nobis adeo coaedificandus mundus. Aedificabitur, parebitur!». |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |