Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-2-Hinc fit ut rara omnia, quae a ceterorum similitudine segregentur, quasi divina esse vetere hominum opinione existimentur. Namque et monstra, portenta, ostentave et huiusmodi, quod rara evenerint, deorum religioni apud veteres adiudicabantur. Tum et natura rerum maxima et invisa quaeque ita cum raritate coniunxisse a vetere hominum memoria in hanc usque diem observatum est, ut elegans grandeque nihil effingere, nisi id quoque sit rarum, novisse videatur. Hinc fortassis illud est quod si quos praestare ingenio et prae ceteris eo a multitudine deflectere animadvertimus, ut sint illi quidem suo in laudis genere singulares ac perinde rari, hos divinos nuncupemus proximeque ad deos admiratione et honoribus prosequamur natura edocti. Qua nimirum intelligimus rara eo sapere omnia divinitatem, quo illuc tendant, ut unica atque egregie sola a ceterorumque caetu et numero segregata habeantur. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |