Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-4-
Haec Momus. At Iuppiter, uti est vetus quidem et usitatus mos atque natura nonnullorum, ferme omnium principum, dum sese graves atque constantes haberi magis quam esse velint, illic illi quidem non quae ad virtutis cultum pertineant, sed quae ad vitii labem faciant usurpant; quo fit ut cum quid prodesse forsan cuipiam polliciti sunt, in ea re apud eos minimi pensi est fallere, et fallendo perfidiam et perfidia levitatem atque inconstantiam suam explicare cognitamque reddere; cum vero molestos nocuosque se cuivis futuros indixerint, omni studio et perseverantia libidini obtemperasse, id demum ad sceptri dignitatem regnique maiestatem deputant; itaque in suscepta iracundia plus dandum pertinaciae quam in debita gratia retribuendum fidei statuunt. Sic hac in re Iuppiter neque odia dediscere suo cum animo neque non meminisse iniuriarum apud alios videri cupiebat, sed cum nullam inveniret novi condendi mundi faciem atque formam quam huic veteri non postponeret atque despiceret, cumque intelligeret se initam provinciam satis nequire commode per suas ingenii vires obire, instituit aliorum sibi fore opus consilio. Sed ita peritorum sensus et mentes captare affectabat, ut si quid forte dignum laude a quoquam in medium exponeretur, nullos inventori honores aut gratias deberet, sibi vero invidiam hanc novandarum rerum inventi gloria pensaret. Idcirco unum olim atque alterum deorum quos esse acutiores opinabatur atque inprimis Momum, quem unum multo praestare ceteris omni laude ingenii existimabat, detinebat verborum ambagibus atque cum his flectebat sermones longa insinuatione, quoad illecti quid de tota re sentirent expromebant. Nullos inveniebat quorum industriam probaret, ingenio perquam paucissimi excellebant, rari qui cogitandi labores et investigandarum rerum studia non refugerent: omnes tamen ita se gerebant ut eos facile intelligeres videri velle apud Iovem plus sapere longe quam saperent. Sed cunctorum una ferme erat sententia, ut quos apud mortales omnia nosse praedicant, philosophos, consulendos assererent: illos quidem complura de his rebus maximis et gravissimis solitos cum mandare litteris, tum in dies accuratissime pervestigare, et nihil esse rerum omnium de quo non audeant propalam disceptare; valere quidem ingenio et suarum artium cultu ut, si curam et diligentiam adhibeant, facile omnem difficultatem absolvant. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |