Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-7-
Itaque secedens, procul respectat quempiam mediam in convallem sub pomeriis urbis obscena inter animantium cadavera considere atque cultro hos atque hos, seu canes seu mures, concidere atque praesecare. Id sibi cum visum esset opus partim mirabile, partim ridiculum, procedebat ut rem cognosceret. Eo cum propius accessisset constitit. At homo Iovis adventu nihil commovebatur, sed a finitimis laribus interim subaudito mulieris cuiusdam eiulatu, quae filii mortem deploraret, ab secandorum animantium opere paululum destitit, atque Iovem despectans et subridens «Num tanti est» inquit «velle quod nequeas?». Id dictum Iuppiter non, ut erat, in eam dictum, quae filium forte immortalem fore optasset, sed in se dictum pensitavit. Et discedens «Quid hoc mali est» inquit «apud mortales? Ne vero et stulti etiam philosophantur!». Iamque decreverat ad superos redire, ne quid gravioris incommodi subiret. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |