Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-8-
Ex urbe igitur excedenti evenit ut cum prope vallum atque sepem horti cuiusdam pervaderet sensisse visus sit nonnullos intus disceptantes de diis et maiorem in modum altercantes. Adstitit. Hic altercantium unus elata voce forte sic dicere aggressus est: «Ut intelligatis quid sentiam, hoc affirmo, rerum orbem non factum manu, neque tanti operis ullos inveniri posse architectos: immortalem quidem ipsum esse mundum atque aeternum; et cum tam multa in eo divina quasi membra conspiciantur, statuo totam hanc machinam deum esse. Si ullus in rerum natura deus aut mortalis aut immortalis est, qui vero contra periturum mundum opinetur? Num is insanire quidem deum posse putabit, an ipse potius insaniet, ubi non conservatorem tantorum tamque absolutorum operum deum, sed peremptorem futurum possit arbitrari? Alius contra «At ego inquit «sic censeo, infinitos in horas concrescere atque consenescere capacissimum per inane mundos minutissimis corpusculis concurrentibus atque congruentibus. «Num tu» inquit alius «deos tollis? Cave te esse ita impium sentiant: sunt enim omnia plena deorum». |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |