Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-10-
Interea apud superos studia partium tantas in simultates et factiones excreverant ut omne caelum non minus quam tris esset in partes divisum. Namque hinc Iuno, quae aedificandi libidine insanibat, quam poterat maximam suarum partium vim et manum et bonis et malis artibus cogebat ad hominumque salutem tuendam instruebat; hinc contra turma illa popularium et eorum quidem quibus non ex sententia cum statu rerum suarum agebatur sponte congruebant, sed immoderatam rerum novandarum cupiditatem qua flagrabant studio gratificandi deorum principi honestabant. Medium quoddam tertium erat genus eorum qui cum ignobilis levissimique esse vulgi caput grave et periculosum putarent, tum et cuiquam privatorum subesse recusarent, contentionum eventum sibi etiam quiescentibus exspectandum indixerant, ea mente, ut in quamcumque visum foret partem tuto attemperateque prosilirent suisque motibus rem quoquo versus vellent ex arbitrio traherent. Hi demum omnes apud Iovem unam eamdemque rem sed variis diversisque causis et rationibus poscentes instabant: alii enim ut pro exspectatione succedentibus rebus congratularentur, alii ut rebus non ex sententia succedentibus mature providerent, alii ut occasionibus praestitis attemperate uterentur. Id autem erat ut olim quid de orbe innovando Iuppiter statueret enunciaret. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |