Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-11-
Quae cum ita essent, Iuppiter, ut molestam odiosamque ab se assiduitatem sollicitantium excluderet, fretus inprimis legatione Mercurii, qua sibi persuaserat futurum ut apud rude vulgus deorum multum gratiae et gloriae pulcherrimo aliquo philosophorum invento assequeretur, edicit proximis caelicolarum kalendis se concionen habiturum et quae decreverit explicaturum et omnibus deorum ordinibus satisfacturum. Sed haec Iovem spes de Mercurio multo fefellit: nam cum adivisset Mercurius terras et positis talaribus Academiam, philosophorum officinam, peteret, evenit ut Socratem philosophum ipso in angiportu solitarium offenderet: quem cum nudis vidisset pedibus et trita veste adstantem, ratus plebeium quempiam, eo ad hominem se fronte qua erat liberali et indole nimirum divina confert. «Atqui heus» inquit «homo, ubinam ii sunt, apud quos viri et docti et boni fiunt?». Socrates, ut erat mirifica praeditus affabilitate et comitate, peregrinum conspicatus adolescentem forma egregium facieque insignem, pro innata sua consuetudine caepit callida illa qua assueverat disserendi ratione alios ex aliis elicere sermones, quoad et qui esset Mercurius et qua de re appulisset et quid superi pararent omnia exhausit. Interea ex Socratis auditoribus unus et item alter accesserat, quos cum non paucissimos pro re agenda Socrates adesse intellexisset, manum in Mercurium primus iniecit, atqui. «Adeste» inquit «familiares! Apprehendite hunc, alioquin indole nobili et liberali praeditum, sed inaudita incredibilique insania laborantem. O deterrimam hominum conditionem! Quam multos habet ad nos perturbandos aditus insania! Quid ego nunc querar furere alios amoribus, odiis, cupiditatibus, libidinibus, quid hoc? Hic se esse Mercurium praedicat et ab Iove demissum Olympo ut Virtutem quae ab caelo exulet deam pervestiget ubinam sit, ac parasse quidem caelicolas orbem rerum evertere et eum cupere innovare. Quis hic furor est?». His auditis, qui Mercurium prehenderant in maximos risus exciti cum negligentius Mercurium observarent, Mercurius, ut erat pedibus celer, ipsum se eripuit fuga et casu devenit in viculum ubi intra dolium Diogenes inhabitabat, quo in loco seducto et arbitris vacuo ab cursu fessus constitit. Interea improbus quidam lenonis puer adiecto fuste quem manu ebrius gestabat Diogenis dolium putre et vetustate penitus confectum multa vi illisit atque confregit, at mox inde conspectu evolavit. Ea contumelia percitus Diogenes, quasso ex dolio prosiliens, cum alium neminem praeter Mercurium videret, rapto eodem quo esset lacessitus fuste, sedentem petiit. Mercurius atroci et insperato insultu absterritus voce maxima caepit popularium opem atque auxilium acclamitare, et in Diogenem versus, qui se inter acclamandum percussisset, «Siccine» inquit «in liberum hominem atque immeritum facis iniuriam?» At Diogenes contra «Siccine tu» inquit «a servo tibi iusta atque emerita rependi doles? Tu impure, tu sceleste, tu iniustus exstitisti, qui quidem quietum lacessere, qui domum diruere, qui ex laribus sedibusque detrudere insontem non sis veritus. Tua est, adeo tua haec intolerabilis iniuria: nam meo quidem in facto non iniuria sed error est, nam cervicem quidem, non quam incussi genam petebam fuste». Ad Mercurii voces pauci accursitarant; hi, re intellecta, hortati sunt ne in philosophum istiusmodi esset iratior. Dehinc, ad Diogenem versi, redarguendo his verbis usi sunt: dedecere quidem qui se philosophum profiteatur non temperasse iracundiam, et quam rem in hominum vita tantopere improbent eam ab se non habere alienam flagitium esse; postremo addebant nihil esse turpius quam egenum et destitutum hominem per impatientiam delirare. At contra Diogenes «En» inquit «admonitores audiendos, qui mea in causa eum velint esse me qui ipsi in aliena non sint: meum tu me iubes dolorem ferre patienter, cum alienum tu ne feras quidem moderate». |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |