Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-12-
Ergo Mercurius decedens sic secum stomachabatur: «Hisne credam qui asserant illud hominum genus fore sapientissimum quod litteras tractent, qui re ipsa sint stultissimi? Mirabar quidem si una cum sapientia tantum posset odium sui persistere. Nudi ambulant, sordide vivunt, doliis habitant, algent, esuriunt. Quis eos ferat, qui sese non ferant? Sibi omnia denegant quae ceteri concupiscunt. Ne vero is non furor est nolle rebus perfrui quae ad cultum, ad victum faciant, quibus ceteri omnes mortales utantur? Quod si plus ceteris in ea re sapere se arbitrantur, superbia est, stultitia est, ut eos aeque errare aliis in rebus, quas nosse profiteantur, deputem. Quod si se reliquis esse hominibus in urbanitatis officio similes recusant, exsecrabilis quaedam eos incessit feritas atque immanitas. Sed istos sordidissimos sinamus esse miseros, quoad invisa istiusmodi philosophandi ratione vitam degant illepidissimam. Hisque dictis rediit ad superos, Iovemque salutans subridens inquit: «Qui aliorum sensus et mentem indagaturus accesseram, inveni qui mea secreta omnia exhausit». Mercurium Iuppiter et tam cito et liventi cum gena redisse advertens remque percontatus, non facile dici potest ex istius peregrinatione plusne voluptatis an tristitiae exceperit: voluptati quidem fuit ridiculam totius peregrinationis historiam intelligere, dolori vero fuit quod penitus nihil pro exspectatione factum sentiebat. Sed cum satis Mercurium esset allocutus et non cessaret Mercurius omni dictorum contumelia philosophos prosequi, «Vide» inquit Iuppiter «ne tua verborum intemperantia tibi vitio sit atque effecerit ut quos vituperas, hi meritas abs te poenas desumpserint. Novi quid dicam: plus sapiunt illi quidem rerum occultarum quam opinare. Quid, si praesenserint suis investigandi artibus te, Mercuri, esse eum qui se apud me insimulare levitatis assueveris?». His dictis Mercurius animo factus perturbatior e Iovis conspectu sese abdicavit. At Iuppiter, suarum rerum statum repetens, in tanta consiliorum inopia qualecumque in mentem incidit consilium arripuit. Apollinem, quem unum omnium deorum sapientissimum et sui cupidissimum habebat, amotis arbitris apud se habet et admonet quaenam sibi rerum difficultates instent: non multo abesse kalendas praestitutas; quid senatui populoque deorum ex edicto referat deesse: demum cetera omnia, praeter suam Mercuriique peregrinationem ad philosophos factam, explicat. Postremo rogat uti quam possit opem atque auxilium suis iam prope afflictis rationibus afferat. Omnem Apollo in tuenda servandaque principis bene de se meriti maiestate pollicetur curam, operam atque industriam adhibiturum, modo tantis rebus agendis valeat ingenio, fidem vero et diligentiam profecto non defuturam neque ullum pro commodis et emolumentis Iovis recusaturum se laborem, pericula, difficultates. Illud videat, ne quod se velit facere, id cum iis conveniat quae sibi in mentem venerint. Nam versari quidem apud mortales genus quoddam hominum, qui philosophi nuncupentur, quorum sint plerique ausi novas atque inauditas commentari formas orbis: hos se aditurum et consulturum, neque futurum ut vereatur in dubiis rebus eos consulere, qui bonis artibus et disciplinis innitantur. Amplexatus Apollinem Iuppiter atque exosculatus, «Nunc» inquit «resipiscere a maximis animi curis per te incipiam, o Apollo. Novi solertiam, novi et vigilantiam tuam: omnia de te spero quae huic causae opportunissima accommodissimaque sint. I, sequere, faciam quidem ut sentias te adversus memorem accepti beneficii functum fuisse officio». Tum Apollo, se accingens ad iter capessendum, «Agesis» inquit «aliudne me velis?». Tum Iuppiter «Recte» inquit «nam est apud mortales Democritus quidam minutis animantibus caedendis nobilis; sanusne an insanus sit, varia est opinio: sunt qui philosophum, sunt qui delirantem praedicent. Pervelim fieri certior quanti homo sit». Tum Apollo: «Tantumne hoc est, quod cum maxima novandi orbis cura apud te conveniat? Sed rem expediam: hicque tibi iam id inventum dabo». Ergo sua ex crumena, qua sortes inerant, hos eduxit versiculos:
Quae tamen inde seges terrae, quis fructus apertae?
Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum?
Lectis versiculis, «Omnium hic» inquit «stultissimus est mortalium». Subrisit Iuppiter. «Atqui adsis» inquit «sortem iterato educito et spectato sitne itidem quem dixero sapiens an insipiens». Eduxit Apollo hos alteros versiculos:
Scire erat in voto damnosa canicula quantum
Raderet augusto. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |