Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-13-
«Ergo» inquit «omnium is quidem sapientissimus est». Hic vehementer arridens Iuppiter «O te» inquit «ridiculum! Et quasnam sortes esse has tuas dicam, quae ex stultissimo tam repente queant sapientissimum reddere Democritum? Neque enim alium appellare succurrebat?». Tum Apollo «At» inquit «in promptu est quo haereat res. Sic interpretor: sciscitanti Apollini, cuius est diem illustrare, sortes diurnum qualem se habeat Democritus hominem decantarunt. At subinde Iovi, cuius praeter id quod aliis impertitus sit, sua sunt reliqua omnia, qualem aeque se Democritus reliquo habeat tempore sortes liquido explicaverunt, ut sentire nos hic oporteat hominem hunc noctu sapere perpulchre, eundemque interdiu insanire». Risere atque abiit Apollo. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |