Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-14-
Iuppiter vero plenus spei per alacritatem kalendas exspectabat. At cum ipsae advenissent kalendae et in arcis atrium dii cum solemnium causa, tum et concionis ineundae gratia laeti frequentes venissent, Apollo vero nusquam appareret, incredibili maestitia Iuppiter affectus prope contabescebat. Iam Fata, quorum erat muneris sacros curare ignes, facere pro more aggrediebantur. Alia ex parte confertissimi dii poscebant ut ab Iove concio indiceretur, cuius ergo inprimis acciti convenissent. Ille vero, quod esset nihil commentatus, ad tantam de se exspectationem progredi refugiebat, sed praescriptam de concione habenda legem suo facto rescindere neque ex gravi principis officio, neque ex sua re ducebat esse, quod intelligebat quanti sua intersit minime volubilem minimeque variabilem haberi Iovem quantumque conferat eos qui rem publicam moderentur ita sua omnia quadrare, ut sic dixerim, instituta, ut in recto aequabilique consilio facile acquiescant. Ergo ut aliquid rerum agendarum festinantibus interiiceret atque intermisceret, quo interea deorum desideria ab causa hac sibi difficili et gravi diverteret et distineret, imperat Fatis solemne incohent: mox se adfuturum atque cetera expediturum. Itaque stant Fata lautissimo habitu manu postes attinentes ac deorum dearumque ingredientium ordines recensent igniculosque flamines, quos deitatis exstare ad verticem insigne dixeram, caelicolis instaurant. At Iuppiter interea inter cunctandum secreta obclusus aula sollicitudinibus curisque obruitur. Tandem egressus potius ut aliquid ageret quam ut quid ageret intelligeret, se in templum infert. Illic solemne rite ac pro vetere more sanctissime peracto, dum senatus deorum Iovem salutatum aggrederetur, unus ferme maximorum principum, Apollo, desiderabatur: erant idcirco qui Apollinis contumaciae succenserent. Iuppiter neque purgare absentem neque moderate pati obtrectatores, et dici non potest quam perplexe sese agitaret animo atque in omnis partis haesitaret. Tandem incidit in mentem ut Momum regem institueret senatus comitiorumque principem faceret, non quo illum tantis honoribus dignum censeret, verum ut ostenderet audacibus ambitiosisque nonnullis deorum se ad illos augendos atque ornandos ultro omnia sponteque velle conferre qui quidem non imperare, sed obsequi et gratificari didicissent. Itaque iubet in comitium classes deorum immittat ordinibusque universos considentes habeat, apudque populum verbis Iovis ita agat: cupere quidem Iovem quae ageret quaeve meditaretur omnia omnibus vehementer placere et decresse quidem singulis, quoad in se sit, morem velle gerere; quae res cum ita sit, adductum se ut priusquam suam proferat sententiam optet fieri certior ex tota mundi congerie sitne quippiam quod velint servari ad novum opus integrumque transferri potius an funditus velint everti universa atque perfringi. Tum et de tota re edicit ut quid quisque cum suis, tum communibus rationibus conducere arbitretur licenter aperteque disputent: non affuturum se in concione utili consilio, quod cavisse velit ne qui forte humiles dii et in publicis insueti praesentiam regis vereantur ac perinde dicere quae sentiant retardentur. Haec mandata maximarum insperatarumque fuere perturbationum causa. Quam rem futuram Momus, ut erat acutus atque ingenio excitus, fortassis animo praesagibat, sed Iovi, cui iam pridem suum dedisset consilium inscriptum tabellis, sollicitare novissimis admonitionibus non audebat; tamen conferre arbitrabatur quoquo pacto Iovem ab inconsiderata innovandarum rerum libidine interpellaret. Idcirco «Si tuam per facilitatem» inquit «licet, Iuppiter, quaeso: tabellasne, quas pridie a me accepisti, legistin?». «De his alias» inquit Iuppiter «colloquemur: nunc quod instat agito». Tabellas Iuppiter ne sibi quidem traditas meminerat. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |