Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-15-
Ardentem alacritate concionem offendit Momus et studio rerum novarum obsequentissimam adeo ut vix crederet tam volentes et lubentes obtemperare; sed illico ut caepit mandata Iovis explicare et se regem senatus concionisque principem gerere, sensit tantam in singulis animorum fieri commutationem ut ad vultus frontisque tristitiam addi amplius nihil posset. Non est ut referam quantum invidiae ob id adversus Momum, quantum querimoniarum adversus Iovem insurrexerit et apud proceres et apud infimos plebeios: nullorum erat oculis aspectus Momi non gravis atque invisus, Momi verba omnibus molesta, Momi facta singulis infensa, quin et tantum flagrabat odii in Momum ut se in faciem sentiret exsecrari, et quoquo versus vertebat oculos, illic spectabat explodentes et contumeliosum quippiam ad sui fastidium gestientes. Qui tum omnes etsi ita essent animati ut vix a Momo refractis subselliis impetendo manus continerent, tamen sese ab iracundia Iovis maximi metu revocabant atque cohercebant. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |