Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-16-
Tandem rogatus primam dixit sententiam Saturnus voce ita suppressa, verbis ita raris gestuque ita defesso ut potius conatum loqui quam locutum diceres: pauci reliquum sonitum vocis immurmurantis excepere, aliqui tamen ferebant Saturnum dixisse se quidem petere ut suae senectuti veniam darent si quid minus orando posset, quando et latera et pectus quassum et imbecille haberet attritis consumptisque viribus senio. Proximo loco Cybele, deorum mater, rogata, diu nutans oreque admodum pro vetularum more irruminans, cum satis diuque suos respectasset ungues, «Enimvero» inquit «de his rebus gravissimis atque rarissimis cogitasse oportuit». Tertia fuit Neptuni sententia: is quidem, acri voce atque aspero tono tragicoque quodam dicendi more sententiis tritis et locis communibus late diffuseque vagatus, quidvis aliud potuit videri velle dicere quam quod ad rem qua de agebatur ulla ex parte pertineret. Successit Vulcanus, et is quidem suam omnem orationem hac una in re consumpsit, ut affirmaret vehementer admirari se quidem quod sint in deorum numero plurimi tanto praediti ingenio ut de rebus his quorum gratia convenerint docte atque erudite norint disseruisse. Mars vero, cum ad se ventum esset, nihil plus habere se quod pro re diceret affirmavit quam ut polliceretur accinctum paratissimumque arbitrio imperioque Iovis Martem affuturum et praestaturum quidem operas demoliendo convellendoque mundo. Plutonis oratio avaritiam sapere visa est, quod se habere attestatus sit modulos novissimi operis perquam pulcherrimos quos proferret, modo quid prius paciscerentur: suos enim labores atque industriam nullis propositis praemiis decresse non condonare. Hercules, praestita occasione ut diu multumque praemeditatam orationem de suis laudibus tam celebri tamque in confertissima concione recitaret, sibi haudquaquam defuit: sua gesta magnifice extulit et grandia de se in posterum pollicitus est; demum de tota re se ad Iovis sententiam referre dixit. Venerem risere dii quae excogitasse nova quaedam miri artificii deierabat, ni paululum quippiam totam rem plurimum impediret: sed optimum rerum magistrum, speculum, consulendum. Diana inventuram se optimum quendam architectum pollicita est, sed negare id genus artificum velle imperitis censoribus subesse, ne quod arte ab se elaboratum sit alii, ut aliquid fecisse videantur, mutando vitient atque depravent. Iunonem callidiorem putarunt, quae plures fieri mundos variis formis suadebat et hos atque alios habendos ad satietatem. Cum autem ad Palladem ventum est, ea, uti ex ante composita constitutaque scaena cum Iunone ceterisque illarum partium conspiratoribus convenerant, se habere enuntiavit quae cum Iove ipso de his rebus conferat, at, quibus mandatum negotium erat, unus et item alter deorum prae constituta inter se arte et fraude magnis vocibus redarguere eiusque superbiam increpare, quae tantos deos totamque concionem indignam putet cui pro communi utilitate meditata communicet: illa altercari: hinc ex ordinibus plures studiis partium excitati in convitia conveniunt, inglomerantur, constrepunt: quem tumultum atque ordinum perturbationem spectans Momus, supra quam ceteri omnes voce illa sua boanti hos atque hos increpans, ita conclamitabat ut solus ipse tanto ex comitio audiretur. At cum sedare tumultuantem concionem iterum atque iterum frustra temptasset, commotus facti obscenitate excanduit, quoad plurima per iracundiam dixit immoderate, inter quae excidit ut diceret non iniuria apud mortales veteri sanctissimoque more et lege observari ut publicis abigerentur excluderenturque mulieres. Addidit his etiam Momus ut diceret: «Etenim quaenam temulentissimorum lustra his convitiis comparabimus?». Quae dicta ab tota concione audita cum animos cunctorum iam tumidos atque indignatos offendissent, ut erant iam tum primum concepto odio irritati, «Siccine» inquiunt «Momus hic sua cum demorsa barbula ab exilio erit restitutus ut nostram ad ignominiam novus exsistat censor?». |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |