Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-17-
Hunc concionis animum intuens dea Fraus, tempori inserviendum rata, ad Iunonem advolat, monet, hortatur belluam hanc nimia licentia insanientem atque temere insultantem coherceat. Itaque Iuno, sponte sua iam pridem satis in Momum commota, nunc deae Fraudis impulsu concita, sese praecipitem ad facinus inauditum dedit. Reiecto enim pallio «Adeste» inquit «matronae; tuque, Hercules, huc ocius trahe Momum: sic soror et coniunx Iovis imperat». Paruit haud invitus Hercules, Momumque in hunc atque in alterum manuque voceque sese agitantem per capronosum illud quod fronti imminet sinciput prehensum, ut erat praepotens, ita suum in dorsum reiecit ut resupinum contorto collo ad Iunonem quasi truncum apportaret. E vestigio innumerae iniectae manus misero. Nihil plus dico: Momus quidem mulierum manu ex masculo factus est non mas omnique funditus avulsa virilitate praecipitem in oceanum deturbarunt. Inde Iunone duce ad Iovem properant iniuriisque deploratis efflagitant ut aut publicum ipsum odium Momum releget aut universum dearum populum in exilium abigat: non posse quidem deas matronas tuto his in locis degere ubi funestum exitiosumque id monstrum versetur; qua de re etiam additis lacrimis obtestantur ut malit unius consceleratissimi poena tot suarum necessitudinum et optime de se meritarum precibus salutique consulere quam perditissimi unius gratia omni de caelo duriter mereri. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |