Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-19-
Et cum tandem ex aula egrederetur indomitus ille feminarum vulgus, casu fit illis obviam Apollo a mortalibus rediens; quem cum vidissent, quod et vatem et praeclarum futurorum coniectorem putarent, non sine causa consulto abfuisse a tumultu interpretati sunt. Ideo innutantes «Hui» aiebant «improbe, quam solus sapis, quam belle scisti uti foro et vitare illepida!». Fiebat idcirco ad Apollinem concursus iamque ad vestibulum adstabant pressi, quod multis exeuntibus atque redeuntibus constiparentur. Quam inter frequentiam forte aderat et dea Nox, quae una furtis faciundis mirifice delectatur et in ea re ita scite perdocta est ut vel oculos Argo, si velit, furari possit. Ea ut pendentem ab Apollinis latere crumenam sortibus turgidam animadvertit, ita abstulit ut id facinus omnes penitus latuerit. At Apollo, salutatis his atque his, intellectaque concionis historia, laetabatur cum ceteras ob res, tum quod in rem Iovis cessisset. Eoque admodum exhilaratus ad Iovem ingressus, quod minime rebatur, tristiori quam erat par exceptus est fronte ab Iove. Etenim Iuppiter ceteris amotis: «Et quidnam tam sero tardusque redisti?». Tum Apollo «Nihil habui rerum» inquit «aliud quod agerem, quam ut tua sedulo matureque imperia exequerer. Sed me illi ad quos accessi philosophos, dum ita instructi sunt ut nihil expromant rerum reconditarum nisi id sit maximis verborum involucris implicitum, longis ambagibus detinuere invitum quidem, tamen eos audiendos putabam, quando exspectationi tuae omni diligentia studebam satisfacere. At sunt profecto ad unum omnes verbosi. Unum excipio Socratem, nisi forte quibusdam minutis interrogatiunculis interdum quasi aliud incohans vagetur: qui tamen, utcumque est, mihi semper visus est frugi illique volens favi fudique in eum tantum mearum rerum quantum sat sit ad sinistros gravesque casus evitandos. Semper eius abstinentia, continentia, humanitas, gratia, gravitas, integritas unaque et veri investigandi cura et virtutis cultus placebit. Is omnium unus opinione longe praestitit, dum ex eo elegantem et dignissimam memoratu disceptationem accepi quam quidem, cum audies, credo non gravate feres me in ea perdiscenda paululum supersedisse, et fortassis non inficiaberis tuas ad rationes bene componendas adhiberi posse nihil accommodatius. Quod si vacas animo ad has res audiendas, eam tibi succincte et breviter enarrabo». Tum Iuppiter: «Cupio, narra: sapientum quidem sermonibus et dictis delectari, etiam ubi nihil afferant praesentibus causis emolumenti, conferet». Tum Apollo «Duo» inquit «fuere homines inter philosophos apud quos aliquid grave et cum ratione constans audierim: Democritus et Socrates. Dicam de Socrate si prius de ipso Democrito dixero quae te ab tua ista insolita tristitia frontis ad risum hilaritatemque restituant. Audies rem cum festivam, tum et plenam maturitatis. Democritum offendi inspectantem proximo ex torrente raptum cancrum vultu ita attonito, oculis ita stupentibus ut prae illius admiratione una obstupuerim. Cumque plusculum adstitissem, caepi hominem compellare, at ille ab suo, si recte interpretor, somno quo apertis oculis habebatur nequicquam excitabatur. Commodius ea de re duxi democriteam illam, ut ita loquar, statuam relinquere quoad sponte sua expergisceretur, quam illic frustra tempus perdere. Itaque alias alibi catervas conveni philosophorum, quorum mores quis non improbet? Et vitam, quis non oderit? Dicta vero et opiniones quis aut interpretetur aut probet? Adeo sunt obscura, adeo ambigua, ut nihil supra». Tum Iuppiter arridens «An» inquit «o Apollo, tu quidem, qui interpretandi mirus es artifex, istorum dicta non interpretaberis?». «At» inquit Apollo «de me profiteor omnia posse facilius: ita sunt illa quidem partim varia et incerta, partim inter se pugnantia et contraria. Sed de his alias. Illud sit ad rem, quod cum inter se hoc genus hominum nulla in ratione conveniat, omnibus opinionibus et sententiis discrepent, una tantum in stultitia congruunt quod eorum quivis ceteros omnes mortales delirare atque insanire deputat praeter eos quibus fortassis eadem aeque atque sibi sunt vita, mores, studia, voluntates, affectus viaque et huiusmodi. Adde, quod quisque probat alios non probare, quae oderit alios non odisse, quibus moventur alios non moveri: id demum ad iniuriam deputant. Hinc difficile dictu est quantae et quam multae manarint inter eos lites et controversiae, dum et contumeliis et vi etiam, si possent, alios omnes sui esse imitatores velint, ut vix feras tantam in sapientiae professoribus versari insaniam». Tum Iuppiter: «Quid ego philosophos mirer velle ceteros suo arbitratu degere, cum et plebeios video in horam, prout sua fert libido, a superis poscere imbrem, soles, ventos atque etiam fulgura et huiusmodi?». Tum Apollo: «Quid ceteri faciant non refero. De his hoc statuo eiusmodi esse, ut dum quisque sua stultitia orbem universum agi optet dumque nihil constantis certique habent, statuo, inquam, futurum ut si eorum velis audire ineptias oporteat infinitos et momentis temporum varios mundos profundere aut assiduis deprecantium quaerelis insanire. Sed de universo philosophorum genere haec dicta sint, ad Democritum revertor. Ad hunc igitur iterato rediens offendo hominem perscindentem cancrum quem spectare attonitum dixeram, cancrumque ipsum obtenso vultu pronisque luminibus introrsum per viscera scrutantem et dinumerantem quicquid nerviculorum ossiculorumque inesset. Saluto hominem, at ille nusquam minus. Non possum facere quin ipsum me rideam: audies, o Iuppiter, ridiculam rem. Incidit enim in mentem ut cepe quoddam ex proximo agro desumerem atque medium inciderem meque homini adigerem, quo facto caepi eius gestus et motus imitari: pressabat ille os, ego itidem pressabam; cervice ille in hanc ruebat aurem, ego itidem in hanc; praegrandes ille exporgebat oculos, ego itidem. Quid multa? Omnia enitebar ut me illi praeberem similem, et habebam quidem me homini imitando prope parem ni illud interturbasset, quod Democrito exstabant oculi siccitate insignes, nobis vero ob molestam cepae acrimoniam oculi erant praegnantes lacrimis. Quid multa? Hoc ludicro invento assecutus sum quod serio nequivissem, ut colloquendi daretur locus. Me enim despectato subridens 'Heus' inquit 'tu, quid facis lacrimans?'. Tum ego contra despectans: 'At enimvero tu quid facis? Quid rides?'. 'Te' inquit ille 'prius rogitaveram'. 'Tibi' inquam 'ipse prius respondi'. Paratum inde adeo litigium videns grandius arrisit. 'Atqui quando ita evincis' inquit 'referam de me quale nostrum foret opus. Ego enim multam dederam operam ut brutis eviscerandis (hominem quidem ferro lacerare nefas ducebam) intelligerem quasnam primum in animantibus malum, iracundia, sedes occuparet, unde tanti motus effervescerent, quibus facibus mentem hominis exagitaret omnemque vitae rationem perverteret: ea enim re inventa, multa me in hominum vita reperturum putabam commoda et utilissima. Videbam in plerisque animantibus quaedam quae mihi plane satisfacerent, sed ne in homine quidem intelligebam unde tam multa surgerent quae ad stultitiam facerent. Quae compereram haec sunt: nam succum quidem inveniebam ad inter praecordia inhaustum abspirantibus animi igniculis concoqui in sanguinem ita ut variarum quibus constet partium variae fiant segestiones quarum una quidem, quae ex levissima sanguinis exspumatione annatet, colligitur et vasculo a natura coacto et coaptato commendatur. At solere liquorem hunc figura ignibilem, sive commotis praecordiis sive admisso visceribus intimis incendio, fervere atque candescere eiusque acutissimas scintillulas segestione levigatas, aestu impulsas, volitare canalibus et ad rationis usque sedes sese attollere atque pervadere suoque appulsu acri atque temulento inflammari atque conflagrare intima naturae omnia, quoad mentem lacessendo tumultuantem reddat. Haec ita esse in aliis quidem animantibus clare perspexi. At nunc animal unum hoc quod inter manus est, cum natura mihi ad omnem duelli audaciam et ferocitatem pulchre adornatum videretur, diligentius recognoscendum arbitrabar. Huic thorax, huic manicae, huic nil non opertum squamis adesse natura voluit, cumque arma scirem amoto irarum impetu esse penitus mollia et inutilia non iniuria opinabar huic etiam dedisse naturam multa ad incessendam iracundiam fomenta atque irritamenta. Ea vero ubinam haereant nusquam invenio, et quod magis solliciter accedit, quod ne cerebrum quidem hoc in animante comperio, et opinari non adesse uno hoc in animante cerebrum vetat ratio, quod enim animal movetur loco, cerebrum habeat atque inde vigeat necesse est, quandoquidem omnes nervorum fibrae e cerebro ipso fluant. At hoc, cui tam multorum membrorum et robusti et varii motus suppeditent, qui carere possit cerebro non intelligo'. Haec Democritus. At ego ut viderer quoque philosophari contra sic orsus sum dicere, spectare quidem me in eo quod manibus haberem cepe demoliturine sint superi dii mundum an perpetuo servaturi. Tum ille 'O te' inquit 'aruspicem lepidissimum! Unde tibi novum ariolandi hoc genus arcessivisti?'. Tum ego 'Atqui' inquam 'istuc recta et a vobis philosophantibus diducta fit ratione, qui quidem maximum esse cepe mundum asseveratis'. Tum ille 'Facis tu' inquit 'adeo venuste, qui parvo in orbe maximi mundi casum quaeris! Verum et quidnam? Hisce in extis cepariis quid ingrati invenisti quod plores?'. Tum ego 'Viden' inquam 'istic diviso in cepe litteras c atque o? Num eas clare aperteque admodum sentis quid proloquantur?' Tum ille: 'Quid, tune loqui cepe, cum et caelos cantare aliqui dixerint existimabis?'. Tum ego: 'Minime, sed prae se ferunt. Iunge o atque c: aut occidet, inquiunt, aut corruet. Disiunge: non itidem enuntiant, corruiturum orbem?' Tum ille vehementer ridens; 'Tu' inquit 'igitur, o piissime, orbis excidium atque interitum ploras! Sed heus tu! Ubinam huius qui nunc constat mundi rudera superi reicient, si demoliri aggrediantur?'. Hoc dictum, quod sapiens et ad nostram rem accommodatissimum videretur, effecit ut obmutescerem atque mecum ipse dicerem: 'Habes tu quidem cerebrum quod te non habere fueram dicturus, quando illud in cancro quaereres'. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |