Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -6-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-6-

 

Iuppiter haec intuens intra se rem sic deputabat: «Credin me hoc noctis bene acceptum? Tametsi hic suo utitur officio: quid aliud aut ebrius faciat, aut ab improbo audias? Adde quod probe multatus poenas luit: plus enim cruoris effudit quam ingurgitarit vini. Quod ne tanti quidem haec sunt ut ludorum voluptatem respuas. Sint histriones obsceni ut lubet, modo nos in theatro esse nulli noscant. Sed quid agimus? Quid si praesenserint? Neque enim illud factum frustra opinor, quod praesentes esse deos philosophus ipse Oenops dixerit. Verum et quid demum, quid tum? Utcumque ceciderit res, tamen praesente populo venerabimur».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License