Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -7-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-7-

 

Haec cum effecisset Oenops, rogantibus sociis quid ita religatum adduxisset hominem et quid se praeter spem et exspectationem omnium ad religionis sanctimoniam dedisset qui antea nullos credidisset esse deos, ordine quaeque sibi apud praedones accidissent recitavit: sed ne satis quidem eum sibi notum esse deum auxiliatorem dixit, quo propitio rem tam fauste atque feliciter executus sit, et idcirco magis atque magis cupere sibi fieri cognitum cui habendae forent gratiae tanti beneficii. Non illum quidem sibi visum Iovem, non Phoebum, non Iunonem, non ex his celeberrimis et popularibus quibus templa constituta sunt, sed rarum illum quidem atque insolitum. Hic histriones «At sunt quidem» inquiunt «in theatro deorum omnium simulacra: eo dum revise omnes, ut facilem et beneficum cum salutarimus, tum eundem patronum nostris in malis auxilio advocemus: nam maiores illi dii iam tum fastidire humilium vota assueverunt». Itaque fit: face igitur incensa circum statuas signaque omnia recensendo, dum horum atque horum vultus contemplantur in Stuporem ipsum incidunt, quo viso Oenops venerabundus procidit eiusque pacem precatus locumque amplexatus adoravit. Viso Stuporis vultu et habitu, risere histriones tetram illius deformitatem: nam stabat ille quidem ore late anhelanti, labio propendulo, oculis concretis, temporibus lacunosis, auribus appensis et omni denique facie ita affectus ut sui oblitus videretur. Cumque accuratius hunc ipsum deum respectarent proscaenici socii, eo maiores etiam in cachinnos efferebantur atque «En» dicebant «strenuum, en fugatorem latronum!». Ergo Oenops «Enimvero istuc quidem est» inquit «quod in me susceptam deorum opinionem multo confirmet, ubi unus multos, inermis armatos, meticulosus audaces ad omnem crudelitatem accinctos sola praesentia exturbarit atque profligarit».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License