Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-17-
Hunc archipiratae casum Gelastus quasi ab specula confestim Charonti renuntiatum accurrit. Nihil unquam avidius accepit Charon: ergo, ut erat a vertice ad vestigium usque obsitus et foedissimus, in medium prae gaudio animi resultans, Gelastum amplexus est eumque exosculando totum effecit lutulentum, «Nunc» inquiens «resipisco. Potuitne commodius cuipiam cecidisse res? Et illud abrasum ulcerosumque caput quis putarit tantos fovere animos? Nunc illi ultro suam erga me omnem iniuriam remitto: qui si affuisses, Gelaste, risisses». «Tua ego risissem» inquit Gelastus «iniuria?». «Quidni» inquit Charon «cum et ipse, qui tunc periculi metu plorarim, nunc rideam? Namque istic ad hunc salictae truncum unus et item alter conservi in coniurationis consilium concesserant. Ego eorum adventu perculsus alter immobilis eram prope factus truncus: prostratum enim me habebam luto et solo sublato vultu auscultabam quid tractarent. Eorum verba vix subaudiebam, sed audire visus sum dicentem: 'Sat est. Hoc probo: submersum suffocabimus'. Me illico pavor occupat, oblitum mei. Compositis rebus, illi quae simulandi gratia quasi exposituri attulerant mactatae pecudis intestina et ventres in eos confertos, quibus delitescebam calamos ad me coniiciunt. Atque inprimis egregius ille rex raso capie caprae caput ita iactat, ut ni declinassem luissem: optavi quidem mihi tum cymbam aeque atque in theatro adesse pro casside, atque: 'Hui' inquam 'etiam demortuae hic arietant pecudes?'.» Haec Charon, atque e vestigio rapta cymba sese undis committebat. Hortabatur Gelastus ut balneis ablueretur ne tantis sordibus illibutus apud inferos irrideretur. Negavit Charon id se facturum affirmavitque apud inferos malle sordidissimus videri quam apud mortales lautissimus, modo teterrimas belluas, homines, fugiat. Tum Gelastus «Novi» inquit «quid consilii captes: vis enim tu quoque hinc ad inferos personatus redire». |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |