Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER QUARTUS.
      • -21-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-21-

 

His commiserationibus superaccessit Neptunus deus, qui quidem, cognita ventorum protervia, nubibus imperarat ut eos superne pressando coercerent, quoad ipse cursu obambiens insolescentes commodius argueret. Eo pacto cum dictis tum tridente omnes toto mari delirantium immodestias castigarat, ac deinceps ad Momum consalutandum accesserat. Quo loci inventis Charonte atque Gelasto voluit fieri certior quid ita applicuissent; cognita eorum peregrinationis historia vehementer insaniam ventorum inculpavit, qui quidem una stultitia tam multorum flagitiorum causa fuerint: ludos interturbarint, maria perverterint, deos affecerint. Dehinc poscenti Momo et Charonte ordine cum ceterorum deorum, tum et Stuporis et Iovis et Plutonis casus explicavit. Postremo «Estne» inquit Neptunus «quod me amplius velitis? Pacatis enim oceani rebus me ad Iovem superosque restituam». Tum Gelastus: «Si per te licet, o Neptune, pervelim optimo maximoque Iovi et sua et hominum causa suadeas ut tabellis Momi in moderanda republica utatur: illis enim plurimum adiumenti inveniet ad se levandum suasque res mirifice firmandas». Negavit Neptunus futurum ut Iovi quispiam rerum agendarum modum praescribat: ambitiosum enim principem quidvis prius posse quam instrui, neque esse ut volentem admoneas aut nolentem excites; utraque illum in re semper sui fuisse consilii, dum mavult suum ostentare quam alterius favere ingenio. His dictis abiit. Abiit et Charon atque inter navigandum «O» inquit «Gelaste, esse quid hoc dicam in principe, praesertim Iove, quem sapientissimum praedicant? Mitto illa, voluptati plus satis inservire, potentatu ad insontium calamitatem abuti, imperare quam imperio dignum videri malle et imperio dignum videri cupere quam esse: haec toleranda sint. Illud profecto grave est, principem ita institutum esse ut neque bene consulentibus delectetur neque bonis consiliis moveatur». Tum Gelastus «Et quid putas» inquit «o Charon, cum illo agi qui, assentatorum circumventus corona, in dies dediscat se eum esse qui possit errare et ex licentia libidinis modum, et ex libidine officii rationem metiatur, ut nondum satis apud me constitutum sit praestetne principem esse istiusmodi an servum?». Tum Charon «Facis» inquit «ut redeat in mentem quod narrare inceperam ante tempestatem de Peniplusio: res profecto digna, tametsi nequeo non ridere cum illius memini, qui se vilissimum hominem maximo regi praeferendum asserebat». Tum Gelastus «Quid esse hoc et ipse dicam, o Charon, in quibusque animis ut metu offenso omnes voluptates animi abiiciamus, et periculo transacto e vestigio voluptas redeat? Sed tu quid ita visa tempestate expavisti, ut non caeptam historiam modo neglexeris, verum et tui pene oblitus sis?». Tum Charon: «An secus potui, tantos aquarum montes circum intumescentes et irruentes intuens?». Tum Gelastus: «Esto montes ut lubet: enimvero tu, qui me increpabas quod piratas timerem, cum ne vitam quidem possent auferre, et mare invium negligebas, quid metuisti? Marene ipsum, quando Acheronta non videris, sed consenueris? Aut quid demum? Veteranus navita periculumne timuisti, Charon, cum te immortalem habeas?». Tum Charon contra: «Navita et immortalis ut lubet, hoc scio oportuerat si forte periclitassemus: aut totas illas perpotare aquas aut enecari». Tum Gelastus: «Places, Charon; verum sequere, narra disceptationem illam. Videre videor futuram non ignobilem». Tum Charon: «Audies rem dignissimam, ac iuvat quidem eam recensere, posteaquam huius fluvii fauces, si satis rem teneo, ingressi sumus. Novi aquarum suetum odorem et, ni fallor, spelunca isthaec suppressa et humilis ea est qua ituri sumus. Haec ego adivi loca nonnunquam otiosus. Ergo, posteaquam remum linquere et prostratos secundis aquis dilabi opus est, iacentes his de rebus recensendis delectabimur. Meam in navim Megalophos rex et Peniplusius praeco una ingressi, de loco caeperant contendere dictis lepidissimis; nam se ille principem et honore quovis dignum multa sua virtutis facinora referens asserebat, contra Peniplusius sic disceptabat: «Te o Charon, arbitrum statuo: vide quid inter nos intersit quidve conveniat. Homo fui ego, hic etiam homo, nam neque tu natus caelo neque ego stipite, o Megalophe. Publicus fuit servus is, ego item publicus. Hoc negato, aut quid sit regnum dicito, Megalophe. Num id non est publicum quoddam negotium, in quo etiam invito id agere oporteat quod leges imperant? Fuimus ergo pares, nam legibus ambo astricti eramus, quibus si obtemperavimus tu atque ego fecimus ex officio: adeo ergo fuimus et servi ambo et pares. Sumus etiam aliis in rebus pares, aut si impares ego superior in quibus te praestitisse arbitraris. Etenim tu gradu te habitum feliciori putas: id videamus an ita sit. Sino voluptates et studiorum atque institutorum progressus, quae omnia et faciliora et commodiora et promptiora et habiliora nobis fuere quam tibi. Tum et illa praetermittamus, quod te multi oderant, tu multos timebas, mihi omnes favebant, ego nullis non fidebam. Tibi ad tete ferendum, ad tuas libidines complendas multis erat opus, multa cavebas, plura dubitabas, omnia erant in periculo; mihi adversabatur istorum nihil, plura in rebus meis exequendis suppeditabant quam ut illis omnibus uterer. Tibi nunquam non deerant quibus esset usus. Sed haec, ut dixi, praetermittamus. Divitias tu ex regno, si tibi congregasti pessime fuisti functus magistratu et gessisti non regem te, sed tyrannum; si reipublicae eas parasti fecisti quod decuit, sed ne illa quidem tua est gloria, universorum ea est civium laus, non tua, qui quidem aut partas bello aut auctas censu effecere. Dices: mea cura et diligentia urbem resque imperii ornavi atque servavi meis legibus pacem et quietem, meo ductu et auspiciis laudem et amplitudinem civibus meis peperi. Nos vero in his omnibus quae soli fecimus, frustra fecimus, quae vero multitudinis suffragio et manu fecimus, cur nobis ascribamus non reperio. Sed quae tua fuerit opera et quae mea in istiusmodi rebus recenseamus: tu integram noctem aut dormiebas vino madidus aut per luxum ducebas; ego in specula advigilabam, urbem ab incendio, cives ab hostibus teque ipsum ab tuorum insidiis custodiens. Tu leges rogabas, ego promulgabam; te concionem habente saepius populus reclamavit, me publicum quid iubente omnes attentissime auscultabant. In expeditionibus militem hortabaris, ego signum dabam; te miles observabat, me classicum canente aut hostem invadebat aut revocabatur. Denique tibi universi assentabantur, nemo nobis non parebat. Sed quid agimus? Tune otium civibus parasti, cuius causa tanti tam frequentes armorum discordiarumque motus in urbe fuerint, cuius artibus et studiis publica et privata, sacra et profana omnia sint referta invidia, simultate omnique denique flagitiorum genere? Tum ceteras quidem stultas rerum administrandarum ostentationes quid est quod referas? Quid est quod te iactes quod templa et theatra non ad urbis ornamentum, sed ad gloriae cupiditatem et ineptam nominis posteritatem comparaveris? Et istas elegantes leges quanti putabimus, quibus improbi non pareant et probis indixisse non oportuit? Ac poteram quidem, inquies, multare et esse malo maximo refragantibus: in hoc maleficii genere quis me potentior, quis paratior? Tu quidem unos aut alteros cives non sine discrimine, non sine tumultu et multorum manu affecisses; ego totam urbem, si voluissem, perdidissem tacendo atque dormiendo. Restant duo quibus te longe superabam. Tui te dominum bonorum fortunarumque omnium praedicabant; ego re ipsa eram non id tantum, ut dixi, quod ea potuerim perdere, sed quo omnium bona et fortunae agebantur ita atque dispensabantur ad unguem uti volebam ipse. Namque fiebat ulla in provincia, ullo aut publico aut privato in loco nihil me invito; tibine tuorum quidem bonorum et fortunarum ex arbitrio quippiam succedebat? Plura volebas semper quam posses; ego rerum omnium nil plus volebam quam quod esset, sic enim volebam omnia esse uti erant, et nihil magis. Reliquum est quod si tua tu amisisses bona ipsum te suspendisses, ego risissem».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License