Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • PROOEMIUM.
      • -8-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-8-

 

Nos igitur, poetas imitati, cum de principe, qui veluti mens et animus universum reipublicae corpus moderatur, scribere adoriremur, deos suscepimus, quibus et cupidos et iracundos et voluptuosos, indoctos, leves suspiciososque, contra item graves, maturos, constantes, agentes, solertes, studiosos ac frugi notarem, quasi per ironiam, quales futuri sint in vitae cursu et rerum successu, dum aut hanc aut alteram vitam inierint; quid laudis aut vituperii, quid gloriae aut ignominiae, quid firmitatis in republica aut eversionis fortunae, dignitatis maiestatisque subsequatur; ut his quatuor libris, ni me laboris mei amor decipit, cum nonnulla comperias quae ad optimum principem formandum spectent, tum etiam non paucissima sese offerant quae ad dinoscendos mores pertinent eorum qui principem sectantur: ni forte illud desit, quod assentatorem, quo principum aulae refertae sunt, praetermiserim consulto. Nam illud quidem veteres poetae, praesertim comici, abunde explicarunt. Tum et a me tantum abest ut possim quae assentatoris sunt, ut interdum me redarguendum praebeam, qui emeritas et locis debitas dignissimorum laudes omittam, ne mihi ipse videar id genus hominum voluisse ulla ex parte imitari, quos penitus oderim: qui error nunc mihi habetur tecum. Nam quis est qui in prooemiis scribendis non blandiatur, non applaudere gestiat his ad quos scribat, ut fictis etiam collaudationibus vetere et praescripta prooemiorum lege rem ornare ad decus ducat? Ego nudum prooemium attuli, tuisque tantis tanquam maximis ex virtutibus nullam recensui, et feci quod qui te meque norunt non vituperabunt. Nam et tu ex te id agis ut tua sese virtus, fama et celebritate, per omnium aures et ora mirifice efferat posteritatisque fructum accumulatissime consequatur: ergo aliorum ope in ea re non indiges. Ego vero (quoad in me sit) tua et dicta et facta observans et colligens malo te totis voluminibus amplecti atque cupidis litterarum commendare, ut habeant quem egregie imitentur, quam levi (ut ita loquar) congratulatione permulcere.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License