Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
LIBER PRIMUS. -1-Mirabar si quando apud nos humiles mortales in vita degenda pugnantem aliquam et inconstantem rationum iudiciorumque vigere opinionem intelligebam: sed cum superos ipsos maximos, quibus omnis sapientiae laus attributa est, caepi animo accuratius repetere, destiti hominum ineptias admirari. Nam apud eos repperi varia et prope incredibilia esse ingenia et mores: alios enim sese habere graves et severos, alios contra exstare leves et ridiculos, aliosque deinceps ita esse a ceteris dissimiles, ut vix esse ex caelicolarum numero possis credere. Qui tamen cum ita sint, cum longe moribus inter se dissideant, neminem tamen seu apud homines seu apud superos reperias ita singulari et perversa imbutum natura, cui non alium quempiam multa ex parte comperias similem praeter unum deorum, cui nomen Momo. Hunc enim ferunt ingenio esse praeditum praepostero, mirum in modum contumaci, naturaque esse obversatorem infestum, acrem, molestum, et didicisse quosque etiam familiares lacessere atque irritare dictisque factisque, et consuesse omne studium consumere ut ab se discedat nemo fronte non tristi et animo non penitus pleno indignatione. Denique omnium unus est Momus qui cum singulos odisse, tum et nullis non esse odio mirum in modum gaudeat. Hunc memoriae proditum est ob eius immodestam linguae procacitatem ab vetere deorum superum caetu et concilio omnium conspiratione et consensu deiectum exclusumque fuisse, sed inaudita pravitate ingenii et pessimis artibus tantum valuisse, ut potuerit superos omnes deos omneque caelum et universam denique orbis machinam in ultimum discrimen adducere. Hanc nos historiam, quod ad vitam cum ratione degendam faciat, litteris mandare instituimus. Id ut commodius fiat, repetenda prius est quaenam causa et modus extrudendi in exilium Momi fuerit; post id reliquam historiam omnium variam et non minus rerum dignarum maiestate quam iocorum venustate refertissimam subsequemur. Nam cum Iuppiter optimus maximus suum hoc mirificum opus, mundum, coaedificasset, et eum quidem esse quam ornatissimum omni ex parte cuperet, diis edixerat ut sua pro virili quisque in eam ipsam rem aliquid elegans dignumque conferret. Iovis dicto certatim paruere superi: idcirco alii alias res, alii hominem, alii bovem, alii domum, singulique praeter Momum aliquid muneris Iovi non ingratum in medium produxere. Solus Momus, innata contumacia insolescens, nihil ab se fore editum gloriabatur, et in tanto aliorum tanquam communi producendarum rerum studio sua in pervicacia summa cum voluptate perseverabat. Tandem cum plurimi maximopere ex eo expostulassent ut Iovis gratiam et auctoritatem modestius consultiusque coleret, non quod illorum suasionibus aut monitis moveretur, sed quod assiduas monitiones, hortationes precesque multorum nequiret sine stomacho diutius ferre, aspero, ut semper, supercilio, «Vincite» inquit «molesti: abunde quidem vobis satisfaciam». Inde igitur rem se dignam excogitavit. Universum enim terrarum orbem cimice, tinea, fuconibus, crabronibus, statanionibus et eiusmodi obscenis et sui similibus bestiolis refertissimum reddidit. Ea res primum apud caelicolas ridiculo haberi, ioco ludoque accipi. Ille indigne ferre quod non exsecrarentur, verum gloriari suo secum facto et passim aliorum munera improbare, munerum auctores vituperare: denique universorum odia dictis factisque in dies magis ac magis subire. Erat inter ceteros celebres opifices deos magna in admiratione suorum a se conditorum munerum Pallas quod bovem, Minerva quod domum, Prometheus quod hominem effecissent; proxime ad hos accedebat ut belle dea Fraus fecisse videretur quod muliebres mortalium adiecisset delitias, artesque fingendi risumque lacrimasque. Etenim hos praesertim cum ceteri dii laudibus extollerent, solus Momus vituperabat: aiebat enim utilem quidem esse bovem et ad fortitudinem aeque atque ad laborem satis comparatum, sed non suo decentique loco fronti fore oculos adactos, quo fiat ut cum pronis cornibus oppeteret, oculis ad terram destitutis, non destinato et praefinito loco liceat ferire hostem, et ineptam procul dubio fuisse artificem, quae non summa ad cornua vel unum saltem oculum imposuisset. Domum itidem asserebat nequicquam esse tantopere approbandam uti ab imperitis diis approbabatur, quandoquidem nullos currus subegisset, quo malo a vicino in pacatius solum posset trahi. At hominem quidem affirmabat quippiam esse prope divinum; sed, si qua in eo spectaretur formae dignitas, id non auctoris inventum, sed ab deorum esse ductum facie. In eoque opere illud tamen stulta videri commissum ratione, quod intra pectus mediisque in praecordiis homini mentem abdidisset, quam unam suprema ad supercilia propatulaque in sede vultus locasse oportuit. Ceterum apud se nullius probari aeque atque Fraudis deae ingenium: eam enim adinvenisse quo pacto, pulchra Iunone abdicata, sese pellicem deorum regi subigat; amatorem esse Iovem et facile delicatam ornatamque virginem appetiturum; futurum hinc ut irata ob eam iniuriam coniuge et thoros iugales dedignante, doli artifex dea mulierosi principis gratiam aucupetur; quod si sapiat Iuno, si suos amores integros perennesque velit, ex deorum caetu deam Fraudem sibi ducat exterminandam. Haec Momus dicere adversus Fraudem usurpabat, tametsi deam ipsam amabat perdite: sed quod suspicionibus amoris per id tempus dissidebat, criminose iracundeque magis iactabat quam esset par, ut iam tum hinc acerba istiusmodi lacessita iniuria dea suas omnes decreverit curas et cogitationes ad sui vindictam prosequendam exercere. Itaque, ut pulcherrime ingrato amanti pro meritis referret, suis freta artibus, in gratiam volens ac lubens cum Momo rediisse simulat: frequens ideo una esse, crebros cum illo trahere sermones, dicenti ultro omnia assentiri, petenti obsequi. Subinde credulo amanti futilia quaedam commentitiaque secreta aperire consiliumque suis in agendis rebus ficta fide poscere, ac modo veris modo falsis verbis unis atque item alteris diis inflexo diductoque sermone obtrectare ut procacem ad obloquendum illiceret; postremo nihil praetermittere quo illi esse in tempore nocua egregio aliquo malo posset. His artibus multa ab inconsulto et incaute confabulanti extorserat, quae quidem ad eos ipsos quos id gravate ferre arbitrabatur detulerat, ea spe ut, multorum in unum Momum invidia odiisque citatis, ad hostem obruendum impetu et manu firmiori attemperate irrumperet. Dederat praeterea operam Fraus dea ut per varios interpretes crebre in dies multorum adversus Momum querimoniae exporgerentur Iovi, et quo omnem ab se istius malivolentiae suspicionem amoveret, si quando de Momi nequitia se coram sermo habebatur, quasi pro amoris officio patrocinium praestare se assimulabat, et pluribus verbis, sed frigidula oratione Momum omnibus accusantibus et omnium sententiis damnatum defendebat, inquiens Momum quidem esse mente alioquin non pessima, sed animo fortassis immoderate libero: eaque re videri lingua esse dicaciori et intemperatiori quam sit. Interea totis oculis et auribus evigilanti deae accommodissima laedendi occasio oblata est. Nam aegre ferentibus diis novum alterum deorum genus, homines, procreatum esse, et eos quidem aura, fontibus, domo, floribus, vino, bove et huiusmodi delitiis multo ferme quam superos esse beatiores, Iuppiter optimus maximus, quod caelicolarum benivolentia suum sibi regnum vellet communire, quae suae fuere partes, huic se rei probe provisurum pollicitus est, et daturum se operam asseruit ut superum nullus posthac sit, quin se deum malit esse quam hominem. Ergo in hominum animos curas metumque iniecit, morbosque et mortem atque dolorem adegit. Quibus aerumnis cum iam adeo essent homines longe deteriori in sorte quam bruta animantia constituti, non modo deorum erga se invidiam extinsere, verum et sui misericordiam excitavere. Accessit ut gratificandi studio Iuppiter caelum ornare latissime aggressus sit: caeli enim domicilia constituit eaque multis variisque signis, auro ac gemmis, omnique denique copia delitiarum pulcherrime distinxit. Demum haec diis Phoebo, Marti, Saturno patri, Mercurio, Veneri, Dianaeque ultro elargitus est, et quo laetam dehinc et omnibus caelicolis gratam acceptissimamque suam tyrannidem curis vacuus ageret, munia, magistratus imperiaque in quos visum est impertitus distribuit. Et inprimis Fato deo, ad res curandas agendasque omnium solertissimo, semper agenti, nunquam otioso, nihil per ignaviam, per inertiam praetereunti, nihil precibus aut praemiis a vetere more, a legitimisque institutis deflectenti, volvendorum orbium curam summamque ignium potestatem legavit, concione habita, qua in concione illud iterum atque iterum affirmavit, sese otii esse cupidissimum, ac rerum quidem regni aliud nihil sibi esse relictum velle, quam ut una cum reliquis diis integra voluptate ex animi libidine frueretur. Suorum vero erga deos meritorum hoc satis sibi videri praemium, si per eorum mansuetudinem dabitur ut possit vitam degere curis vacuam atque liberam. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |