Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-2-Hic locus admonet ut quando summam ignium potestatem Fato datam diximus, quinam ipsi ignes et quaenam sit ea potestas referam. Est apud superos sacer aeterno ab aevo ductus focus, cui quidem cum cetera, tum illud insit admirabile, ut nulla substituta materia nulloque liquore subfuso sese confovens perpetuis lucescat flammis: quin et huiusmodi est, ut quibus adhaeserit rebus, eas quoad una constiterit immortales incorruptibilesque reddat. Sed si ex eo foco sumptas flammas crassis liquentibusque rebus terrenis adegeris, sponte sua diffluent ad pristinamque sedem, ni assiduis flatibus celerique motu exagitentur, dilabentur. Accedit quod solis in villis mapparum quas dea Virtus contexuit sacer ipse ignis vigeat. Isthoc sacro ex foco hausta flammula ad summum frontis verticem quibusque deorum illucet, atque ea quidem in diis hanc habet vim, ut ea conspicui in quas velint rerum formas sese queant ex arbitrio vertere, quod ipsum plerique maximorum deorum effecere, alii in aureum imbrem cygnumve, alii aliud in animans sese, prout sua tulit libido, convertentes. Hoc ex foco cum Prometheus radium subripuisset, ob perpetratum sacrilegium ad Caucasum montem fixum relegarunt. Quae cum ita res sese haberet, cum is focus ad tantas res agendas esset commodus, cavere superi, magistratu ignium creato, ne huiusmodi furta posthac ullius audacia temeritateve possent perpetrari. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |