Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
      • -3-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-3-

 

Haec de ignibus hactenus dicta sint, ad rem redeo. Itaque tantis ab Iove exhibitis donis caelicolae, pro insigni suscepta munificentia, ordinibus confluebant iamque universa immortalium multitudo incredibilem prae se alacritatem ferens ad regiam convenerat habitura gratias Iovi. Eoque loci quisque certatim maximis laudibus rem prosequi aggrediebatur: recte enim pieque optimum principem Iovem pro sua prudentia caelicolarum ordini providisse uno ore affirmabant. Solus Momus, vultu tristi, gestu moroso alteroque sublato supercilio, hunc atque hunc ad congratulandum properantem torvo obliquoque lumine despectabat. Sensit illico perfida dea, unicum erga inimicum intenta, Momum esse animo in Iovem subinfenso. Idcirco suas ad artes conversa quae opus facto sint parat: Temporis enim dei filiam Verinam, Iovisque pellicem Profluam, quam eandem nympharum esse alumnam praedicant, proximam post ad convivalem aram, ad quam fortassis adhaerebat Momus, collocat iubetque uti assideant humo et aliud inter se dissimulantes latitent. Iovis enim causa parari quae sic parentur: proinde rem sedulo exequantur et tacite quae illic dicentur auscultent atque adnotent. Compositis insidiis, dea vultu hilari ad amantem propius accedit; salutant mutuo sese; post id, cum paululum Fraus obticuisset, mox contracto supercilio «Et quidam» inquit «mi Mome? Num et tu, ut videor videre, de Iovis in superos merito secus atque vulgus hoc imperitum sentis? Ne vero eadem una mecum de hisce rebus statues? Non ausim ea cuiquam profiteri quae sentio, ni forte uni tibi, quem aeque atque hosce oculos meos diligo. Verum quid me celem apud te, a quo me intelligam in amore ita accipi prope ut merita sum mea simplicitate et fide? Hei nos infelices, qui quidem huic... Sed de his alias. At pulchra esse opera Iovis non inficior, tametsi meminisse deceat quaeque princeps maximorum deorum aggrediatur ea esse omnia oportere ita, ut nihil supra et nihil aeque. Rectius pro tua prudentia tu quae dixisse velim intelligis, quam a me explicentur». Haec dea. Tum Momus «Profecto» inquit «sentis uti res est. Sed nondum satis apud me constat stultine sint ea principis opera magis an ambitiosi». Hic dea subridens: «Et quid tum» inquit «utrumque, illi forte si adsit non vitium, inquam, sed consilium?». Tum Momus «Consiliumne» inquit «tu id quod meram sapiat stultitiam nuncupas? En bene constitutam rerum agendarum rationem! Loquar quae me decere arbitrer. O quam commodius cum deorum republica ageretur, si maturius consilia pensitarentur! Neque enim sat est principem praesenti libidini prospexisse, ni et quae futura sint ita utramque in partem perpenderit atque adduxerit, ut non aliena posthac, sed sua praesertim sibi vivendum sit (ut aiunt) quadra. Vel quid hoc dementiae deorum regi incessit? Scilicet tum primum maiorem in modum gaudebat Iuppiter optimus maximus homines factos esse, ut haberet quos nobis superis, seu iure seu iniuria succensus, aemulos ad invidiam obiectaret; post, ubi antiquius duxit veteribus incolis quam adventitiae mortalium deorum multitudini superas patere sedes, illic homines habere sibi voluit, in quos suos irarum aestus ex animo profunderet, in quos ut immani saevitia grassaretur. Hinc fulgura, hinc tonitrua, hinc pestes et quod durius intolerabiliusque est miseris hominum animis, curas metusque et quaecumque excogitari fingique possint mala, ingessit atque in unum accumulavit. Alia ex parte, si certare adversus mala pigeat, miseris reliquit, quo se ex crudeli hoste munitissima tutissimaque recipiant in castra, mortem; sin vero certare iuvat, o inconsulte Iuppiter, qua te et iratum et armatum deorum principem superent, homunculis non ademisti patientiam! De orbium igniumque provincia quid est quod sine commiseratione iam iam nostrorum impendentium malorum referam? Quis tam vecors, tam obtusi exstat ingenii quin istuc mentem adhibens intelligat non defuturum ut nullis magis quam te auctore, o Iuppiter, tuique ipsius proditore pereas? Tune Fato tantam vim et potestatem agendarum rerum tanta cum volubilitate coniunctam dedisti? Quod si semper, ut caepere, novas res cupere et posse astrorum orbiumque ductores non desistent, quis hoc non perspicit futurum, ut olim quempiam alium superis daturi sint regem?». «Hen» inquit hic Fraus «regemne?». «Quidni?» inquit Momus «An tu Iovem alium esse quam deum reris, quod deorum sit rex?». «Mihi quod autumas» inquit Fraus «fit non iniuria verisimile. Verum et quisnam tanto imperio dignum se, etiam iubentibus fatis, deputet?». «O te ridiculam!» inquit Momus «Tamne esse deos omnes animis modicos et pusillos censes, ut non aliquem invenire credas, qui imperandi oblatam sortem non recuset?». «Te quidem» inquit Fraus «etsi maxima quaeque mereri deputem, tamen est aliquid tanta in re, quo te quoque posse commoveri arbitrer. Sed quidnam tum? Nos vero quanti voles esse apud te, si forte dabitur ut imperes?». «Mihi tu» inquit Momus «altera eris Iuno». Hic Fraus caepit collacrimari: «Atqui nimirum» inquit «cui prae libidine quae velit liceant, huic nihil diutius cordi est. Aliam tibi reperies amatam, Mome: tibi Fraus, quae te misere amet, erit fastidio». His et plerisque huiusmodi ultro citroque dictis, coegit Fraus iurare amantem, ipsa in ara, sese cum factus forte deorum fuerit rex Fraudem Iunonis loco habiturum. Post haec ad dearum caetum victrix rediens Verinam et Profluam arbitras bene et docte subornat quibus verbis, quo gestu, qua hora ad Iovem quicquid ad aram ex insidiis audissent referant.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License