Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
      • -8-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-8-

 

Senserat Momus advenisse deas, sed partim odio deorum taedioque rerum suarum e conspectu diffugiebat, partim, quod procul visam Laudem Virtutis filiam, omnium pulcherrimam, ardere incepisset, seductus sectabatur. Atque, ut erat ingenio suspiciosissimo, sua fuisse deas causa demissas interpretabatur, et curis plenus varia intimo pectore consilia volvebat. Veniebat in mentem quid sibi esset cum iratis divis causae. Senserat apud quod divertisset mortales molto <magis> quidem quam possis credere truces et truculentos; deos alia ex parte meminerat solere flecti precibus. At deorum legatum congredi haud putabat fore utile exuli, ni forte id multa fiat cum significatione animi penitus deiecti atque demissi, et supplicem praebere se Momus omnino ab suo instituto esse alienum statuebat, neque inveniebat quo pacto sibi ipse imperaret ut acris, austeri semperque infesti improperatoris personam poneret, quam quidem dudum susceptam aeterna pervicacia servasset. Alia ex parte metuebat ne deam ipsam, alioquin facilem et mitem, sibi exasperatam redderet sua contumacia, et convenire suis rationibus intelligebat hanc ab se fore non alienam, a qua aliquid opis consiliique sua in causa esset impetraturus. Accedebat eo novissimus erga Laudem initus amor. Tandem in hoc irrupit consilii, ut deam sibi conveniendam duceret. Itaque sese dictis castigans «Ponendi nimirum» inquit «sunt miseris, o Mome, fastus, servandaque rebus felicioribus gravitas; satis pro decore fiet, Mome, ubi te, quoquo id queas pacto, ex infimo abiectoque loco in pristinam dignitatem vendices. Neque tu hoc putato dedecere, cum agas ut quae agas deceant. Nam est quidem sapientis parere tempori, quin et assentando supplicandove conferet ad res maiores capessendas aditum parasse Momo. Dices: esse nequeo non Momus; nequeo non esse qui semper fuerim, liber et constans. Esto sane: ipsum te intus in animo habeto quem voles, dum vultu, fronte verbisque eum te simules atque dissimules quem usus poscat. Et tuam, qui tam belle id possis, et illius, qui id non recuset, rideto ineptias».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License