Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
      • -13-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-13-

 

Insperata iniuria commotus Momus, mediam inter plebem sese ingerens, huiusmodi dictis excandescebat: «Ne vero tantis lacessiti iniuriis, o cives, istorum procerum dementiam aeternum perferemus? Sint illi quidem, malam suam in rem, malumque in cruciatum, opum affluentia et praedarum cumulis nobis humilioribus, quoad eorum fata velint, superiores, nosque innocentes, quod eorum flagitia non probemus, oderint; fulgeant auro et gemmis, stent unguentis illibuti, dum et omnium libidinum sordibus delibuti et immersi degant: nos trita veste, sudore obsiti, semperne pessundabimur istorum impudentia? Semper intolerabilem istorum insolentiam perferemus? Non ergo licebit fortibus viris, quod pauperes simus, nostrae gentis necessitudineque coniunctos hospites, istis ipsis invitis, congredi? O nefandam et perniciosam nostrae communis libertatis labem atque excidium! Arroganti imperio dispellunt, superbo impetu deturbant: nos vero nostram dignitatem, tam atroci iniuria lacessiti, virtute non tuebimur? Nos insignem paucorum audaciam tam multi uno consensu et conspiratione nunquam refellemus? Pudeat foedae servitutis! Hic cives liberos esse nos ostendite. Adeste viri fortes, tyrannos nequire diutius perferre ostendite. Ius vestrum tueri, libertatem defendere ac denique vitam servituti postponere olim posse ostendite. Adeste cives, vi temeritas coercenda: sequatur libertatis vindicem qui se civem libertateque dignum putat. Arma, arma, viri!»




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License