Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-14-Haec Momus. At cives qui aderant, ut est vulgi vitium et natura sponte quosque rerum novarum auctores sequi et praecipites in ostentatos seditionum fluctus ruere, iam tum irritatis animis fremebant et passim indignum facinus procerum accusantes undique ad tumultum insurgebant. Id cum animadvertisset dea, ad templi vestibulum se conferens, perturbationum auctore Momo accito, facile surgentem tumultum circumstrepentis plebis sedavit frontis et manus gestu, regia quadam cum maiestate innuens, et ad Momum conversa «Num tu hoc» inquit «pacto, Mome, quae modo apud me pollicebare incohabas? Siccine indomitam multitudinem ad immanem audaciam concitabas, ut me et hasce puellas medias inter pericula facium, ferrique, armorum constitueres, ut mutilatorum cadentiumque nostra inter gremia cruore aspersae divae ad superos rediremus? Saniore esse Momum posthac mente optamus». «Ego vero» inquit Momus «desperatus meis in rebus, tantis laesus incommodorum et horum istorum mortalium iniuriis, non possum ipsum me cohibere quin mea mala sentiens paululum cedam dolori. Tuum erit, Virtus, hoc providere: utrum iniuria nobis sempiterna magis quam beneficiis certandum est?». «Adsis» inquit dea «hoc velim de me tibi persuadeas, tuis me commodis curandis minime defuturam; et quo firmiori spe atque exspectatione quae tuae sint partes exequare, da manum, hoc tibi spondeo: tu quidem, si quid, uti mea de te fert opinio, bene de genere deorum apud mortales fueris promeritus, profecto efficiam ut nulla ex parte officii tui poeniteat. Atqui est quidem ut de te mihi omnia pollicear: novi ingenium tuum, Mome, et de te sic statuo, dum ita instituas aliquid et tibi salutare et diis gratum velle experiri, profecto ex sententia perficies. Tu modo id para et te pristina deorum gratia dignum praesta: maiora longe a nobis rependentur quam promiserimus». |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |