Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-16-Momus, postquam quae nequam et improbe tentasset tam praeter spem atque exspectationem bene vertere animadvertit, suis ab successibus animos atque spiritus pristinos resumens, omnes curas cogitationesque suas ut aliquod se dignum facinus aggrederetur intenderat. Ergo novam atque inauditam laedendi rationem adinvenit, qua ubi nefarie misceret omnia, illic pie et probe fecisse videretur, et pro malo invento ab iis qui iniuriam accepissent gratiae haberentur. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |