Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
      • -19-
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

-19-

 

His fabulis recitatis, Momus puellam unam atque alteram bellissime adornavit atque sese qua pingerent arte instructas plerasque omnes reddidit. Verum petiit in abdito facere id consuescerent, ne viri quoque sibi una tantas delitias usurparent, neve domi morosae et causatrices novercae resciscerent. Haec Momus, atque abiit ita acta sua secum reputans, ut prae laetitia prope insaniret. «Etenim» aiebat «profecto, uti aiunt, rerum omnium vicissitudo est. Quis tantam tamque variam temporum meorum commutationem conversionemque factam uspiam potuisset suspicari? Nuper exul, miseriis obrutus, diis atque hominibus odio et ludibrio qui fueram, nunc repente ex afflictis perditisque rebus in tanta haec mea tractus gaudia nimirum exulto laetitia. Sed nondum apud me constat inprimis ne congratuler quod ab exilio restitutus pristinam dignitatem recuperaturus sim, an quod haec mihi vindicandi mei ratio in mentem inciderit, qua inveniri nulla possit festivior: et profecto hic apud homines versari oportet, si quid ad dolum et fraudem velis astu perfidiaque callere. Hui quale bipedum genus homines! Appage! Atqui hoc mihi ex acerbo exilio obtigisse voluptati est, quod vafre et gnaviter versipellem atque tergiversatorem praebere me simulando ac dissimulando perdoctus peritissimusque evaserim. Quas profecto artes commodas et usui pernecessarias in illo apud superos otio et luxuriae illecebris constitutus nunquam fuissem assecutus. Nunc his meis vexatus exagitatusque casibus, quid est quod te, Fraus, verear? O me felicem, si illa pristina in rerum affluentia quid possent in dies nova incommoda tenuissem: non me, fedifraga Fraus, tuis proditoriis artibus exterminasses! Quod si ad superos rediero... Sed de his alias. Hoc scio, Momum fallet nemo, quandoquidem omnes fore improbos perdidicit Momus. Ad rem redeo. Sic se res habet: hic apud homines ferendo tolerandoque dura et adversa ad grandes praeclarasque res prospere agendas ratio et modus comparatur. Vel quis meum hoc, uti par est, satis laudarit vindicandi commentum? Ne vero non me architectum elegantem omnis malitiae praebui? Hoc nimirum meo facto id venturum sentio: superos discet mortalis voto incessere, novi eius petulantiam, novi procacitatem, arrogantiam, temeritatem. Nihil sibi rerum optimarum atque divinarum non deberi deputat. Quid erit quod votis non aggrediatur? Stulte appetet, temere affectabit, proterve exposcet, nihil sibi negandum, nihil non ultro conferendum ducet. Denique quivis unus humunculorum cunctos deos sua insolentia expostulando defatigabit. Illi vero delitiosi, qui quidem lauta inter caeli domicilia omne aevum per otium et incuriam ducere instituere, si quid has res votorum curarint, conferant ad res agendas manum animumque oportet, ac desinant quidem suo cum Ganimede, sua cum Venere et Cupidine desipiscere voluptatibus. Adde quod, si de mortalibus bene mereri occeperint, in dies excrescet desidiosis inertibusque labor. Sin haec negligent desidia et fastidio, actum est, nulli sunt: tolle qui pareant, frustra imperes. Non habeant dii qui ad sui numinis venerationem animos subigant, quanti tu putes esse te superum? Accedit huc, quod sunt quidem dii ipsi plus satis ambitiosi et popularis submissionis assentationisque maiorem in modum avidi; sunt alia ex parte supini, ignavi, desides, quo fiet ut, nectare atque ambrosia immersi et obruti, nova et insperata huiusmodi re quasi a somno exciti, quid quisque privatim sibi consiliorum captet non habeat et communi in re quid statuisse conferat non inveniat. Disputabunt altercationibus magis quam sententiis. Illic nostrae aderit operae pretium non mediocre. Nam, me ni eorum mores et consuetudo fallit, futurum profecto video, ut in contentionis studiis aliquid irarum et odii inter eos excitetur. Neque dubito quin in me multa ex parte illarum perturbationum aestus redundet, sed quo me purgem atque ab inita invidia revocem illud semper patebit, ut dicam me bona fide illorum maiestati consuluisse quantum ingenio et simplici prudentia valui; et bene mihi quidem, quod in me fuit merito, insperatum rei eventum ad culpam esse non detorquendum. Postremo et quid illud? Num qui incultas agrestesque potuit puellas deperisse Iuppiter, factas per me venustiores non ardebit? Vale, Iuno!».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License