Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-21-Momum diximus Laudem, unam Virtutis filiam, caepisse adamare. Laude igitur ut potiretur animo destinarat nihil rerum omnium praetermittere. Ea de re ad obclusum templum circum astabat, lustrans omnes aditus, undique repetens omnia atque pertentans; sed cum omnes eius haberi fustra conatus obiectis firmatisque templi portis intelligeret, pedem animumque inde quasi iam tum caeptam obsidionem dissolvens averterat. Sed cum inter discedendum iterato ad templum versus constitisset et suspirans rursus huc atque illuc suspexisset, forte neglectam posticam fenestram animadvertit: per ipsam hanc, seu furtim seu vi, suos sibi fore petendos amores instituit. Scalas eo admovere loco et publico et hominum frequentia circunsepto cum difficile atque arduum, tum et pro re agenda erat haudquaquam tutissimum. Ergo isthinc oculis ab fenestra ipsa pendens, hinc vero animum in omnes partes concitans plura deliberabat, multa audebat, cuncta metuebat, furoreque libidinis agitatus inter spem atque metum aestuabat. At cum sese collegisset et memoria repetisset quid velo ab dea Virtute suscepto posset, illico sese hortatus ad murum templi vetustate asperum adhaerescere et brachia multo sursum versus tendere, unguesque barbamque inter lapidum iuncturas infigere totis manibus totisque contendit pedibus, quoad in hederam versus ipsam per fenestram arduus irrepsit. Illinc ubi aspexit solam fortassis Laudem, matre fratribusque consopitis, in suis concinnandis capillis ad tersum templi lapidem quasi ad speculum advigilare, prae amoris furore male sui compos et animo in omnem audaciam percitus, quo se vertat, quid captet consilii non invenit praeter id, ut pronus tacitusque amatorii furti occasionem praestoletur. Idcirco muro sensim diffluens intensis brachiis animo suspensus dependebat; quo in statu atque exspectatione positus difficile dictu est quam et morae et sui esset impatiens. Ad puellam enim factus propior acrius flagrabat amoris facibus, alia ex parte, multa veritus, refrigescebat atque contremiscebat. Rursus omnia poterat aggredi, rursus item sese levissima quavis oborta suspicione revocabat atque continebat; iterato ad temeritatem excitabatur, iterato inter audendum haesitabat ac ad omnes animi intento facinore concitatos metus nequiebat totis frondibus non titubare. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |