Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-24-At Virtus dea, primo reluctantis filiae strepitu excita, ut erat ingenio acutissimo et consilio praesenti, optimum opportunissimumque ex tempore consilium inivit, quod quidem doctissimi prudentissimique rerum agendarum in hanc usque diem cuncti comprobavere. Quam enim rem ne facta esset poterat ope nulla consequi, eam noluit ad praesentem suam suorumque notam et ignominiam promulgare atque committere fortassis clamitando, ut ad unius filiae acceptam contumeliam novae etiam inimicitiae in suos redundaturae accumularentur. Itaque praesentis pro temporis iniquitate commodius ducit quasi per somnum dissimulando et obaudiendo, quoad tempus ferat rei atrocitatem levare. Ergo prona despectat, tacitaque exspectat qualem sibi res ipsa exitum adducat. Puella vero, insperato Momi scelere exterrita, vixdum animos crinesque collegerat, cum se factam compressu gravidam et partui maturam sentit, eodemque ferme temporis momento (mirum dictu) sponte sua foetum erupisse animadvertit; post id, quod ex se natum esset colligens monstrum horrendum teterrimumque demirans stupuit atque vehementer indoluit. Monstro praeter cetera foeda et obscena illud aderat longe incredibile, quod totidem oculis, totidem auribus, totidem micabat linguis quot et ipse parens hederae consertus fuerat foliis. Accedebat quod prae se eam ipsam animi ferebat sollicitudinem et curiositatem circumspectandi omnesque motus excipiendi qua inter vitiandum parens agitabatur, illudque vehementius perturbabat, quod mira et nimium intempestiva esset loquacitate praeditum: namque vel nascendo quidem conari verba caeperat. Tantum ex se natum malum puella non odisse non poterat: ea de re id opprimere omnibus aggressa est modis, sed frustra. Deo enim deaque progenitum animans, morti nequicquam obnoxium, vigebat, sed hinc, huc, illac e matris manibus resultitare, suffugitare, rursus repere per sinus per vestesque interlabi non cessabat: quin et plagis ictibusque collisum voce, corpore ac viribus excrescebat. Aderat illic prope ex leuconicis plumis pulvinar, quo sollicita puella volutabile inquietissimumque id monstrum suppressans opprimere innitebatur. At monstrum miris modis reluctans unguibus dentibusque ita pulvinar collaceravit ut medias inter plumas inserperet. Etenim tum istic puella intrudere monstrum iterum atque iterum innitebatur, quo saltem, si minus posset necare, a suorum oculis obderet atque exponeret. In eo exequendo opere iam tum animis viribusque defecerat. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |