Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Leon Battista Alberti Momus IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
-25-Tantis igitur casibus confectam puellam dea mater dudum conspicata ingemuit. Ergo ut puellae tanto in discrimine opem afferret, quasi tum primum a somno expergefacta adstitit, ac «Desine» inquit «ipsa expediam», graduque citato properans dextro pede volutantis monstri colla compressit. Monstrum vero, etsi quasi irretitum nequicquam hisceret, verborum tamen petulantia insolescebat quaeque enim illic conspicarentur decantare minime intermittebat, quin et quae audisset vidissetque, nonnunquam vera falsis miscens, referebat. Triumphum enim Trophaeumque non Virtute natos, sed Casus Fortunaeque filios, et eorum alterum esse stolidum, alterum dementem adiurabat, hosque irridens «Io Throphee, io Triumphe!» vociferabat «tuque heus, Trophaee, quidni, uti assoles, in triviis ad pueros fessosque vectores tete ostentans signis, mutorum more ganniens, restitas?» Addebat et Laudem oculo esse indecenter lippam, tum et Posteritatem pedibus retroversis aegre pergere affirmabat. Et ad Virtutem deam versum «Cum tibi» inquit «Laus capillum pectit ad frontem, pectus gremiumque tuum multa conspergitur sordium foeditate». |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |