Vidimus in nigris albo patiente lituris
Pyerio demulsa sinu modulamina nobis.
Forte recensentes pastas de more capellas
tunc ego sub quercu meus et Melibeus eramus.
Ille quidem, cupiebat enim consciscere cantum,
«Tityre, quid Mopsus? Quid vult? Edissere» dixit.
Ridebam, Mopse; magis et magis ille premebat.
Victus amore sui, posito vix denique risu,
«Stulte, quid insanis?» inquam: «Tua cura capelle
te potius poscunt, quanquam mala cenula turbet.
Pascua sunt ignota tibi que Menalus alto
vertice declivi celator solis inumbrat,
herbarum vario florumque inpicta colore.
Circuit hec humilis et tectus fronde saligna
perpetuis undis a summo margine ripas
rorans alveolus, qui, quas mons desuper edit,
sponte viam, qua mitis erat, se fecit aquarum.
Mopsus in his, dum lenta boves per gramina ludunt,
contemplatur ovans hominum superumque labores;
inde per inflatos calamos interna recludit
gaudia, sic ut dulce melos armenta sequantur,
placatique ruant campis de monte leones,
et refluant unde, frondes et Menala nutent».
«Tityre», tunc «si Mopsus» ait «decantat in herbis
ignotis, ignora tamen sua carmina possum,
te monstrante, meis vagulis prodiscere capris».
Hic ego
quid poteram, cum sic instaret anhelus?
«Montibus
Aoniis Mopsus, Melibee, quot annis,
dum satagunt alii causarum iura doceri,
se dedit et sacri memoris perpalluit umbra.
Vatificis
prolutus aquis, et lacte canoro
viscera plena ferens et plenus ad usque palatum,
me vocat ad frondes versa Peneyde cretas».
«Quid facies?» Melibeus ait: «Tu tempora lauro
semper inornata per pascua pastor habebis?».
«O Melibee, decus vatum, quoque nomen in auras
fluxit, et insomnem vix Mopsum Musa peregit»;
retuleram, cum sic dedit indignatio vocem:
«Quantos balatus colles et prata sonabunt,
si viridante coma fidibus peana ciebo!
Sed
timean saltus et rura ignara deorum.
Nonne
triumphales melius pexare capillos
et patrio, redeam si quando, abscondere canos
fronde sub inserta solitum flavescere Sarno?».
Ille: «Quis hoc dubitet? Propter quod respice tempus,
Tityre, quam velox; nam iam senuere capelle
quas concepturis dedimus nos matribus hircos».
Tunc ego: «Cum mundi circumflua corpora cantu
astricoleque meo, velut infera regna, patebunt,
devincire caput hedere lauroque iuvabit:
concedat Mopsus». «Mopsus» tunc ille «quid?» inquit.
«Comica nonne vides ipsum reprehendere verba,
tum quia femineo resonant ut trita labello,
tum quia Castalias pudet acceptare sorores?»
ipse ego respondi, versus iterumque relegi,
Mopse, tuos. Tunc
ille humeros contraxit et «Ergo
quid faciemus» ait «Mopsum revocare volentes?».
«Est mecum quam
noscis ovis gratissima», dixi
«ubera vix que ferre potest, tam lactis abundans;
rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas.
Nuli iuncta gregi nullis assuetaque caulis,
sponte venire solet, numquam vi, poscere mulctram.
Hanc ego prestolor manibus mulgere paratis,
hac implebo decem missurus vascula Mopso.
Tu tamen interdum capros meditere petulcos
et duris crustis discas infigere dentes».
Talia sub quercu Melibeus et ipse canebam,
parva tabernacla nobis dum farra coquebant.
|