1. Patruus vester Alexander, comes illustris, qui diebus
proximis celestem unde venerat secundum spiritum remeavit ad patriam, dominus
meus erat et memoria eius usque quo sub tempore vivam dominabitur michi, quando
magnificentia sua, que super astra nunc affluenter dignis premis muneratur, me
sibi ab annosis temporibus sponte sua fecit esse subiectum. Hec equidem,
cunctis aliis virtutibus comitata in illo, suum nomen pre titulis Italorum
ereum illustrabat.
2. Et quid aliud heroica sua signa dicebant, nisi
«scuticam vitiorum fugatricem ostendimus»? Argenteas etenim scuticas in
purpureo deferebat extrinsecus, et intrinsecus mentem in amore virtutum vitia
repellentem.
3. Doleat ergo, doleat progenies maxima Tuscanorum, que
tanto viro fulgebat, et doleant omnes amici eius et subditi, quorum spem mors
crudeliter verberavit; inter quos ultimos me miserum dolere oportet, qui a
patria pulsus et exul inmeritus infortunia mea rependens continuo cara spe
memet consolabar in illo.
4. Sed
quanquam, sensualibus amissis, doloris amaritudo incumbat, si considerentur intellectualia
que supersunt, sane mentis oculis lux dulcis consolationis exoritur.
5. Nam qui
virtutem honorabat in terris, nunc a Virtutibus honoratur in celis; et qui
Romane aule palatinus erat in Tuscia, nunc regie sempiterne aulicus preelectus
in superna Ierusalem cum beatorum principibus gloriatur.
6. Quapropter,
carissimi domini mei, supplici exhortatione vos deprecor quatenus modice dolere
velitis et sensualia postergare, nisi prout vobis exemplaria esse possunt; et
quemadmodum ipse iustissimus bonorum sibi vos instituit in heredes, sic ipsi
vos, tanquam proximiores ad illum, mores eius egregios induatis.
7. Ego autem,
preter hec, me vestrum vestre discretioni excuso de absentia lacrimosis exequiis;
quia nec negligentia neve ingratitudo me tenuit, sed inopina paupertas quam
fecit exilium.
8. Hec etenim,
velut effera persecutrix, equis armisque vacantem iam sue captivitatis me
detrusit in antrum, et nitentem cunctis exsurgere viribus, hucusque prevalens,
impia retinere molitur.
|