1. Eructuavit incendium tue dilectionis verbum confidentie
vehementis ad me, in quo consuluisti, carissime, utrum de passione in passionem
possit anima transformari: de passione in passionem dico secundum eandem
potentiam et obiecta diversa numero sed non specie; quod quamvis ex ore tuo
iustius prodire debuerat, nichilominus me illius auctorem facere voluisti, ut
in declaratione rei nimium dubitate titulum mei nominis ampliares.
2. Hoc etenim, cum cognitum, quam acceptum quamque gratum
extiterit, absque importuna diminutione verba non caperent: ideo, causa
conticentie huius inspecta, ipse quod non exprimitur metiaris.
3. Redditur, ecce, sermo Calliopeus inferius, quo
sententialiter canitur, quanquam transumptive more poetico signetur intentum,
amorem huius posse torpescere atque denique interire, nec non huius, quod
corruptio unius generatio sit alterius, in anima reformari.
4. Et fides
huius, quanquam sit ab experientia persuasum, ratione potest et auctoritate
muniri. Omnis namque potentia que post corruptionem unius actus non deperit,
naturaliter reservatur in alium: ergo potentie sensitive, manente organo, per
corruptionem unius actus non depereunt, et naturaliter reservantur in alium;
cum igitur potentia concupiscibilis, que sedes amoris est, sit potentia
sensitiva, manifestum est quod post corruptionem unius passionis qua in actum
reducitur, in alium reservatur.
5. Maior et
minor propositio sillogismi, quarum facilis patet introitus, tue diligentie
relinquantur probande.
6. Auctoritatem
vero Nasonis, quarto De Rerum Transformatione, que directe atque ad litteram
propositum respicit, superest ut intueare; scilicet ubi ait, et quidem in
fabula trium sororum contemtricium in semine Semeles, ad Solem loquens, qui
nymphis aliis derelictis atque neglectis in quas prius exarserat, noviter
Leucothoen diligebat: «Quid nunc, Yperione nate», et reliqua.
7. Sub hoc,
frater carissime, ad prudentiam, qua contra Rhamnusie spicula sis patiens, te
exhortor. Perlege, deprecor, Fortuitorum Remedia, que ab inclitissimo
phylosophorum Seneca nobis velut a patre filiis ministrantur, et illud de
memoria sane tua non defluat: «Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat
diligeret».
[Seguiva il sonetto Io sono stato con Amore insieme]
|