1. «Ecce nunc tempus acceptabile», quo signa surgunt
consolationis et pacis. Nam dies nova splendescit ab ortu auroram demonstrans,
que iam tenebras diuturne calamitatis attenuat iamque aure orientales
crebrescunt; rutilat celum in labiis suis, et auspitia gentium blanda
serenitate confortat.
2. Et nos gaudium expectatum videbimus, qui diu
pernoctitavimus in deserto, quoniam Titan exorietur pacificus, et iustitia,
sine sole quasi eliotropium hebetata, cum primum iubar ille vibraverit,
revirescet. Saturabuntur omnes qui
esuriunt et sitiunt iustitiam in lumine radiorum eius, et confundentur qui
diligunt iniquitatem a facie coruscantis.
3. Arrexit
namque aures misericordes Leo fortis de tribu Iuda; atque ullulatum universalis
captivitatis miserans, Moysen alium suscitavit qui de gravaminibus Egiptiorum
populum suum eripiet, ad terram lacte ac melle manantem perducens.
4. Letare iam
nunc miseranda Italia etiam Saracenis, que statim invidiosa per orbem
videberis, quia sponsus tuus, mundi solatium et gloria plebis tue,
clementissimus Henricus, divus et Augustus et Cesar, ad nuptias properat.
5. Exsicca
lacrimas et meroris vestigia dele, pulcerrima, nam prope est qui liberabit te
de carcere impiorum; qui percutiens malignantes in ore gladii perdet eos, et
vineam suam aliis locabit agricolis qui fructum iustitie reddant in tempore
messis.
6. Sed an non miserebitur cuiquam? Imo ignoscet omnibus misericordiam implorantibus,
cum sit Cesar et maiestas eius de Fonte defluat pietatis.
7. Huius
iudicium omnem severitatem abhorret, et semper citra medium plectens, ultra
medium premiando se figit.
8. Anne
propterea nequam hominum applaudet audacias, et initis presumptionum pocula
propinabit?
9. Absit,
quoniam Augustus est. Et si Augustus, nonne relapsorum facinora vindicabit, et
usque in Thessaliam persequetur, Thessaliam, inquam, finalis deletionis?
10. Pone,
sanguis Longobardorum, coadductam barbariem; et si quid de Troyanorum
Latinorumque semine superest, illli cede, ne cum sublimis aquila fulguris
instar descendens adfuerit, abiectos videat pullos eius, et prolis proprie
locum corvulis occupatum.
11. Eya, facite,
Scandinavie soboles, ut cuius merito trepidatis adventum, quod ex vobis est
presentiam sitiatis.
12. Nec seducat alludens cupiditas, more Sirenum nescio
qua dulcedine vigiliam rationis mortificans.
13. Preoccupetis faciem eius in confessione subiectionis,
et in psalterio penitentie iubiletis, considerantes quia «potestati resistens
Dei ordinationi resistit»; et qui divine ordinationi repugnat, voluntati
omnipotentie coequali recalcitrat; et «durum est contra stimulum calcitrare».
14. Vos autem qui lugetis oppressi «animum sublevate,
quoniam prope est vestra salus». Assumite rastrum bone humilitatis, atque
glebis exuste animositatis occatis, agellum sternite mentis vestre, ne forte
celestis imber, sementem vestram ante iactum preveniens, in vacuum de altissimo
cadat.
15. Non resiliat gratia Dei ex vobis tanquam ros
quotidianus ex lapide; sed velut fecunda vallis concipite ac viride germinetis,
viride dico fructiferum vere pacis; qua quidem viriditate vestra terra
vernante, novus agricola Romanorum consilii sui boves ad aratrum affectuosius
et confidentius coniugabit.
16. Parcite, parcite iam ex nunc, o carissimi, qui mecum
iniuriam passi estis, ut Hectoreus pastor vos oves de ovili suo cognoscat; cui
etsi animadversio temporalis divinitus est indulta, tamen, ut eius bonitatem
redoleat a quo velut a puncto biffurcatur Petri Cesarisque potestas, voluptuose
familiam suam corrigit, sed ei voluptuosius miseretur.
17. Itaque, si culpa vetus non obest, que plerunque
supinatur ut coluber et vertitur in se ipsam, hinc utrique potestis advertere,
pacem unicuique preparari, et insperate letitie iam primitias degustare.
18. Evigilate igitur omnes et assurgite regi vestro,
incole Latiales, non solum sibi ad imperium, sed, ut liberi, ad regimen
reservati.
19. Nec tantum ut assurgatis exhortor, sed ut illius
obstupescatis aspectum. Qui bibitis fluenta eius eiusque maria navigatis; qui
calcatis arenas littorum et Alpium summitates, que sue sunt; qui publicis
quibuscunque gaudetis, et res privatas vinculo sue legis, non aliter,
possidetis; nolite, velut ignari, decipere vosmetipsos, tanquam sompniantes, in
cordibus et dicentes: «Dominum non habemus».
20. Hortus enim
eius et lacus est quod celum circuit; nam «Dei est mare, et ipse fecit illud,
et aridam fundaverunt manus eius».
21. Unde Deum
romanum Principem predestinasse relucet in miris effectibus; et verbo Verbi
confirmasse posterius profitetur Ecclesia.
22. Nempe si «a
creatura mundi invisibilia Dei, per ea que facta sunt, intellecta
conspiciuntur», et si ex notioribus nobis innotiora; si simpliciter interest
humane apprehensioni ut per motum celi Motorem intelligamus et eius velle;
facile predestinatio hec etiam leviter intuentibus innotescet.
23. Nam si a
prima scintillula huius ignis revolvamus preterita, ex quo scilicet Argis
hospitalitas est a Frigibus denegata, et usque ad Octaviani triumphos mundi
gesta revisere vacet; nonnulla eorum videbimus humane virtutis omnino culmina
transcendisse, et Deum per homines, tanquam per celos novos, aliquid operatum
fuisse.
24. Non etenim
semper nos agimus, quin interdum utensilia Dei sumus; ac voluntates humane,
quibus inest ex natura libertas, etiam inferioris affectus inmunes quandoque
aguntur, et obnoxie voluntati eterne sepe illli ancillantur ignare.
25. Et si hec, que uti principia sunt, ad probandum quod
queritur non sufficiunt, quis non ab illata conclusione per talia precedentia
mecum oppinari cogetur, pace videlicet annorum duodecim orbem totaliter
amplexata, que sui sillogizantis faciem Dei filium, sicut opere patrato, ostendit?
26. Et hic, cum ad revelationem Spiritus, homo factus,
evangelizaret in terris, quasi dirimens duo regna, sibi et Cesari universa
distribuens, alterutri iussit reddi que sua sunt.
27. Quod si pertinax animus poscit ulterius, nondum
annuens veritati, verba Christi examinet etiam iam ligati; cui cum potestatem
suam Pilatus obiceret, Lux nostra de sursum esse asseruit quod ille iactabat
qui Cesaris ibi auctoritate vicaria gerebat officium.
28. «Non igitur ambuletis sicut et gentes ambulant in
vanitate sensus» tenebris obscurati; sed aperite oculos mentis vestre, ac
videte quoniam regem nobis celi ac terre Dominus ordinavit.
29. Hic est quem Petrus, Dei vicarius, honorificare nos
monet; quem Clemens, nunc Petri successor, luce Apostolice benedictionis
illuminat; ut ubi radius spiritualis non sufficit, ibi splendor minoris
luminaris illustret.
|