1. Eterni pia providentia Regis, qui dum celestia sua
bonitate perpetuat, infera nostra despiciendo non deserit, sacrosancto
Romanorum Imperio res humanas disposuit gubernandas, ut sub tanti serenitate
presidii genus mortale quiesceret, et ubique, natura poscente, civiliter
degeretur.
2. Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius
podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati
applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus
et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Italia misera, sola, privatis
arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum
fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Itali infelices
lacrimis metiuntur.
3. Igitur in hanc Dei manifestissimam voluntatem quicunque
temere presumendo tumescunt, si gladius Eius qui dicit «Mea est ultio» de celo
non cecidit, ex nunc severi iudicis adventante iudicio pallore notentur.
4. Vos autem divina iura et humana transgredientes, quos
dira cupiditatis ingluvies paratos in omne nefas illexit, nonne terror secunde
mortis exagitat, ex quo, primi et soli iugum libertatis horrentes, in romani
Principis, mundi regis et Dei ministri, gloriam fremuistis, atque iure
prescriptionis utentes, debite subiectionis officium denegando, in rebellionis
vesaniam maluistis insurgere?
5. An ignoratis, amentes et discoli, publica iura cum sola
temporis terminatione finiri, et nullius prescriptionis calculo fore obnoxia?
6. Nempe legum sanctiones alme declarant, et humana ratio
percontando decernit, publica rerum dominia, quantalibet diuturnitate neglecta,
nunquam posse vanescere vel abstenuata conquiri; nam quod ad omnium cedit
utilitatem, sine omnium detrimento interire non potest, vel etiam infirmari; et
hoc Deus et natura non vult, et mortalium penitus abhorreret adsensus.
7. Quid, fatua tali oppinione summota, tanquam alteri
Babilonii, pium deserentes imperium nova regna temptatis, ut alia sit
Florentina civilitas, alia sit Romana? Cur apostolice monarchie similiter
invidere non libet, ut si Delia geminatur in celo, geminetur et Delius?
8. Atqui si male ausa rependere vobis terrori non est,
territet saltim obstinata precordia quod non modo sapientia, sed initium eius
ad penam culpe vobis ablatum est.
9. Nulla etenim conditio delinquentis formidolosior, quam
impudenter et sine Dei timore quicquid libet agentis. Hac nimirum persepe animadversione percutitur
impius, ut moriens obliviscatur sui qui dum viveret oblitus est Dei.
10. Sin prorsus
arrogantia vestra insolens adeo roris altissimi, ceu cacumina Gelboe, vos fecit
exsortes, ut Senatus eterni consulto restitisse timori non fuerit, nec etiam
non timuisse timetis; nunquid timor ille perniciosus, humanus videlicet atque
mundanus, abesse poterit, superbissimi vestri sanguinis vestreque multum
lacrimande rapine inevitabili naufragio properante?
11. An septi vallo ridiculo cuiquam defensioni confiditis?
O male concordes! o mira cupidine obcecati! Quid vallo sepsisse, quid
propugnaculis et pinnis urbem armasse iuvabit, cum advolaverit aquila in auro
terribilis, que nunc Pirenen, nunc Caucason, nunc Athlanta supervolans, militie
celi magis confortata sufflamine, vasta maria quondam transvolando despexit?
quid, cum adfore stupescetis, miserrimi hominum, delirantis Hesperie domitorem?
12. Non equidem spes, quam frustra sine more fovetis,
reluctantia ista iuvabitur, sed hac obice iusti regis adventus inflammabitur
amplius, ac, indignata, misericordia semper concomitans eius exercitum
avolabit; et quo false libertatis trabeam tueri existimatis, eo vere servitutis
in ergastula concidetis.
13. Miro namque Dei iudicio quandoque agi credendum est,
ut unde digna supplicia impius declinare arbitratur, inde in ea gravius
precipitetur; et qui divine voluntati reluctatus est et sciens et volens, eidem
militet nesciens atque nolens.
14. Videbitis edificia vestra non necessitati prudenter
instructa sed delitiis inconsulte mutata, que Pergama rediviva non cingunt, tam
ariete ruere, tristes, quam igne cremari.
15. Videbitis plebem circunquaque furentem nunc in
contraria, pro et contra, deinde in idem adversus vos horrenda clamantem,
quoniam simul et ieiuna et timida nescit esse. Templa quoque spoliata, cotidie
matronarum frequentata concursu, parvulosque admirantes et inscios peccata
patrum luere destinatos videre pigebit.
16. Et si presaga mens mea non fallitur, sic signis
veridicis sicut inexpugnabilibus argumentis instructa prenuntians, urbem
diutino merore confectam in manus alienorum tradi finaliter, plurima vestri
parte seu nece seu captivitate deperdita, perpessuri exilium pauci cum fletu
cernetis.
17. Utque breviter colligam, quas tulit calamitates illa
civitas gloriosa in fide pro libertate Saguntum, ignominiose vos eas in
perfidia pro servitute subire necesse est.
18. Nec ab inopina Parmensium fortuna sumatis audaciam,
qui malesuada fame urgente murmurantes invicem «prius moriamur et in media arma
ruamus», in castra Cesaris, absente Cesare, proruperunt; nam et hii, quanquam
de Victoria victoriam sint adepti, nichilominus ibi sunt de dolore dolorem
memorabiliter consecuti.
19. Sed recensete fulmina Federici prioris, et Mediolanum
consulite pariter et Spoletum; quoniam ipsorum perversione simul et evasione
discussa viscera vestra nimium dilatata frigescent, et corda vestra nimium
ferventia contrahentur.
20. A, Tuscorum vanissimi, tam natura quam vitio
insensati! Quam in noctis tenebris
malesane mentis pedes oberrent *** ante oculos pennatorum, nec perpenditis nec
figuratis ignari. Vident namque vos pennati et inmaculati in via, quasi stantes
in limine carceris, et miserantem quempiam, ne forte vos liberet captivatos et
in compedibus astrictos et manicis, propulsantes.
21. Nec
advertitis dominantem cupidinem, quia ceci estis, venenoso susurrio
blandientem, minis frustatoriis cohibentem, nec non captivantem vos in lege
peccati, ac sacratissimis legibus que iustitie naturalis imitantur imaginem,
parere vetantem; observantia quarum, si leta, si libera, non tantum non
servitus esse probatur, quin imo perspicaciter intuenti liquet ut est ipsa
summa libertas.
22. Nam quid
aliud hec nisi liber cursus voluntatis in actum quem suis leges mansuetis
expediunt? Itaque solis existentibus liberis qui volontarie legi obediunt, quos
vos esse censebitis qui, dum pretenditis libertatis affectum, contra leges
universas in legum principem conspiratis?
23. O miserrima Fesulanorum propago, et iterum iam punita
barbaries! An parum timoris prelibata incutiunt? Omnino vos tremere arbitror
vigilantes, quanquam spem simuletis in facie verboque mendaci, atque in somniis
expergisci plerunque, sive pavescentes infusa presagia, sive diurna consila
recolentes.
24. Verum si merito trepidantes insanisse penitet non
dolentes, ut in amaritudinem penitentie metus dolorisque rivuli confluant,
vestris animis infigenda supersunt, quod Romane rei baiulus hic divus et
triumphator Henricus, non sua privata sed publica mundi commoda sitiens, ardua
queque pro nobis aggressus est sua sponte penas nostras participans, tanquam ad
ipsum, post Christum, digitum prophetie propheta direxerit Isaias, cum, spiritu
Dei revelante, predixit: «Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros
ipse portavit».
25. Igitur tempus amarissime penitendi vos temere
presumptorum, si dissimulare non vultis, adesse conspicitis. Et sera penitentia
hoc a modo venie genitiva non erit, quin potius tempestive animadversionis
exordium. Est enim: quoniam peccator percutitur, ut «sine retractatione
moriatur».
26. Scriptum pridie Kalendas Apriles in finibus Tuscie sub
fontem Sarni, faustissimi cursus Henrici Cesaris ad Italiam anno primo.
|