1. Gratissima regie Benignitatis epistola et meis oculis
visa letanter et manibus fuit assumpta reverenter, ut decuit. Cumque
significata per illam mentis aciem penetrando dulcescerent, adeo spiritus
lectitantis fervore devotionis incaluit, ut nunquam possint superare oblivia
nec memoria sine gaudio memorare.
2. Nam quanti vel qualis ego, ut ad enarrandum michi de
sospitate consortis et sua, utinam diuturna!, coniunx fortissima Cesaris
condescendat? Quippe tanti pondus honoris neque merita gratulantis neque
dignitas postulabat; sed nec etiam inclinari humanorum graduum dedecuit apicem,
unde, velut a vivo fonte, sancte civilitatis exempla debent inferioribus
emanare.
3. Dignas itaque persolvere grates non opis est hominis;
verum ab homine alienum esse non reor pro insufficientie supplemento Deum
exorare quandoque.
4. Nunc ideo regni siderii iustis precibus atque piis aula
pulsetur, et impetret supplicantis affectus quatenus mundi gubernator eternus
condescensui tanto premia coequata retribuat, et ad auspitia Cesaris et Auguste
dexteram gratie coadiutricis extendat; ut qui romani principatus imperio
barbaras nationes et cives in mortalium tutamenta subegit, delirantis evi familiam
sub triumphis et gloria sui Henrici reformet in melius.
|