1. Regalis epistole documenta gratuita ea qua potui
venerazione recepi, intellexi devote. Sed cum de prosperitate successuum vestri
felicissimi cursus familiariter intimata concepi, quanto libens animus
concipientis arriserit, placet potius commendare silentio tanquam nuntio
meliori; non enim verba significando sufficiunt ubi mens ipsa quasi debria
superatur.
2. Itaque suppleat regie Celsitudinis apprehensio que
scribentis humilitas esplicare non potest.
3. At quamvis insinuata per litteras ineffabiliter grata
fuerint et iocunda, spes amplior tamen et letandi causas accumulat et simul
vota iusta confectat. Spero equidem, de celesti previsione confidens quam
nunquam falli vel prepediri posse non dubito et que humane civilitati de
Principe singolari providit, quod exordia vestri regni felicia semper in melius
prosperata procedent.
4. Sic igitur in presentibus et futuris exultans, ad
Auguste clementiam sine ulla hesitatione recurro, et suppliciter tempestiva
deposco quatenus me sub umbra tutissima vestri Culminis taliter collocare
dignemini, ut cuiusque sinistrationis ab estu sim semper et videar esse secura.
|