1. Cum pagina vestre Serenitatis apparuit ante
scribentis et gratulantis aspectum, experta est mea pura fidelitas quam in
dominorum successibus corda subditorum fidelium colletentur. Nam per ea que
continebantur in ipsa, cum tota cordis hilaritate concepi qualiter dextera
summi Regis vota Cesaris et Auguste feliciter adimplebat. Proinde gradum mee
fidelitatis experta, petentis audeo iam inire officium.
2. Ergo ad audientiam vestre Sublimitatis exorans et
suppliciter precor et devote deposco quatenus mentis oculis intueri dignemini
prelibate interdum fidei puritatem.
3. Verum quia nonnulla regalium clausularum videbatur
hortari ut, si quando nuntiorum facultas adesset, Celsitudini regie aliquid
peroptando de status mei conditione referrem, quamvis quedam presumptionis
facies interdicat, obedientie tamen suadente virtute obediam.
4. Audiat, ex quo iubet, Romanorum pia et serena Maiestas,
quoniam tempore missionis presentium coniunx predilectus et ego, Dei dono,
vigebamus incolumes, liberorum sospitate gaudentes, tanto solito letiores
quanto signa resurgentis Imperii meliora iam secula promittebant.
5. Missum de Castro Poppii xv Kalendas Iunias, faustissimi
cursus Henrici Cesaris ad Italiam anno primo.
|