1. In litteris vestris et reverentia debita et
affectione receptis, quam repatriatio mea cure sit vobis et animo, grata mente
ac diligenti animadversione concepi; et inde tanto me districtius obligastis,
quanto rarius exules invenire amicos contingit.
2. Ad illarum vero significata responsio, etsi non erit
qualem forsan pusillanimitas appeteret aliquorum, ut suo examine vestri
consilii ante iudicium ventiletur, affectuose deposco.
3. Ecce igitur quod per litteras vestras meique nepotis
nec non aliorum quamplurium amicorum, significatum est michi per ordinamentum
nuper factum Florentie super absolutione bannitorum quod si solvere vellem
certam pecunie quantitatem vellemque pati notam oblationis, et absolvi possem
et redire ad presens.
4. In qua quidem duo ridenda et male preconsiliata sunt,
pater; dico male preconsiliata per illos qui talia expresserunt, nam vestre
littere discretius et consultius clausulate nichil de talibus continebant.
5. Estne ista revocatio gratiosa qua Dantes Alagherii
revocatur ad patriam, per trilustrium fere perpessus exilium ? Hocne
meruit innocentia manifesta quibuslibet? hoc sudor et labor continuatus in
studio ?
6. Absit a viro phylosophie domestico temeraria tantum
cordis humilitas, ut more cuiusdam Cioli et aliorum infamium quasi vinctus ipse
se patiatur offerri!
7. Absit a viro predicante iustitiam ut perpessus
iniurias, iniuriam inferentibus, velut benemerentibus, pecuniam suam solvat!
8. Non est hec via redeundi ad patriam, pater mi; sed si
alia per vos ante aut deinde per alios invenitur que fame Dantisque honori non
deroget, illam non lentis passibus acceptabo; quod si per nullam talem
Florentia introitur, nunquam Florentiam introibo.
9. Quidni? nonne solis astrorumque specula ubique
conspiciam? nonne dulcissimas veritates potero speculari ubique sub celo, ni
prius inglorium imo ignominiosum populo Florentineque civitati me reddam ?
Quippe nec panis deficiet.
|