Ad destructionem igitur primi membri consequentis
dico quod aquam esse ecentricam est impossibile. Quod sic
demonstro: Si aqua esset ecentrica, tria impossibilia sequerentur; quorum
primum est quod aqua esset naturaliter mobilis sursum et deorsum; secundum est
quod aqua non moveretur deorsum per eandem lineam cum terra; tertium est quod
gravitas equivoce predicaretur de ipsis; que omnia non tantum falsa sed
impossibilia esse videntur. Consequentia declaratur
sic: sit celum circumferentia in qua tres cruces, aqua in qua due, terra in qua
una; et sit centrum celi et terre punctus in quo A, centrum vero aque ecentrice
punctus in quo B; ut patet in figura signata. Dico ergo quod, si aqua
erit in A et habeat transitum, quod naturaliter
movebitur ad B, cum omne grave moveatur ad centrum proprie circumferentie
naturaliter; et cum moveri ab A ad B sit moveri sursum, cum A sit simpliciter
deorsum ad omnia, aqua movebitur naturaliter sursum; quod erat primum
impossibile, quod sequi dicebatur. Preterea sit gleba terre in Z, et ibidem sit
quantitas aque, et absit omne prohibens: cum igitur, ut dictum est, omne grave
moveatur ad centrum proprie circumferentie, terra
movebitur per lineam rectam ad A, et aqua per lineam rectam ad B; sed hoc
oportebit esse per lineas diversas, ut patet in figura signata; quod non solum
est impossibile, sed rideret Aristotiles si audiret. Et hoc erat secundum quod
declarari debebatur. Tertium vero declaro sic: Grave et leve
sunt passiones corporum simplicium, que moventur motu recto; et levia moventur
sursum, gravia vero deorsum. Hoc enim intendo per grave et leve, quod sit mobile; sicut vult Phylosophus
in Celo et Mundo. Si igitur aqua
moveretur ad B, terra vero ad A, cum ambo sint corpora gravia, movebuntur ad
diversa deorsum; quorum una ratio esse non potest, cum unum sit deorsum
simpliciter, aliud vero secundum quid. Et cum diversitas in
ratione finium arguat diversitatem in hiis que sunt propter illos, manifestum
est quod diversa ratio fluitatis erit in aqua et in terra; et cum diversitas
rationis cum identitate nominis equivocationem faciat, ut patet per Phylosophum
in Antepredicamentis, sequitur quod gravitas equivoce predicetur de aqua
et terra; quod erat tertium consequentie membrum declarandum. Sic igitur patet per veram demonstrationem hoc, quod aqua non est
ecentrica; quod erat primum consequentis principalis consequentie quod destrui
debebatur.
|