Ad destructionem secundi membri consequentis
principalis consequentie, dico quod aquam esse gibbosam est etiam impossibile.
Quod sic demonstro: Sit celum in quo quatuor cruces, aqua in quo tres, terra in
quo due; et centrum terre et aque concentrice et celi
sit D. Et presciatur hoc, quod aqua non potest esse concentrica terre, nisi
terra sit in aliqua parte gibbosa supra centralem circumferentiam ut patet
instructis in mathematicis, si in aliqua parte emergit
a circumferentia aque. Et ideo gibbus aque sit in quo H, gibbus vero terre in
quo G; deinde protrahatur linea una a D ad H, et una
alia a D ad F. Manifestum est quod linea que est a D ad H est longior quam que
est a D ad F, et per hoc summitas eius est altior summitate alterius; et cum
utraque contingat in summitate sua superficiem aque, neque transcendat, patet
quod aqua gibbi erit sursum per respectum ad superficiem ubi est F. Cum igitur
non sit ibi prohibens si vera sunt que prius supposita erant, aqua gibbi
dilabetur, donec coequetur ad D cum circumferentia centrali sive regulari; et
sic impossibile erit permanere gibbum, vel esse; quod demonstrari debebat. Et
preter hanc potissimam demonstrationem, potest etiam probabiliter ostendi quod
aqua non habeat gibbum extra circumferentiam regularem; quia quod potest fieri
per unum, melius est quod fiat per unum quam per plura: sed totum propositum
potest fieri per solum gibbum terre, ut infra patebit; ergo non est gibbus in
aqua; cum Deus et natura semper faciat et velit quod melius est, ut patet per
Phylosophum primo De Celo et Mundo, et secundo De
Generatione Animalium. Sic igitur patet de primo sufficienter, videlicet
quod impossibile est aquam in aliqua parte sue circumferentie esse altiorem,
hoc est remotiorem ad centrum mundi, quam sit
superficies huius terre habitabilis; quod erat primum in ordine dicendorum.
|