Sed contra ea que sunt determinata, sic arguitur:
Gravissimum corpus equaliter undique ac potissime petit centrum: terra est
gravissimum corpus; ergo equaliter undique ac potissime petit centrum. Et ex hac conclusione sequitur, ut declarabo, quod terra equaliter
in omni parte sue circumferentie distet a centro, per hoc quod dicitur
equaliter; et quod sit substans omnibus corporibus, per hoc quod dicitur potissime;
unde sequeretur, si aqua esset concentrica, ut dicitur, quod terra undique
esset circumfusa et latens; cuius contrarium videmus. Quod
illa sequantur ex conclusione, sic declaro: Ponamus per contrarium sive
oppositum consequentis illius quod est in omni parte equaliter distare, et
dicamus quod non distet; et ponamus quod ex una parte superficies terre distet
per viginti stadia, ex alia per decem: et sic unum emisperium eius erit maioris
quantitatis quam alterum: nec refert utrum parum vel multum diversificentur in
distantia, dummodo diversificentur. Cum ergo maioris quantitatis terre
sit maior virtus ponderis, emisperium maius per virtutem sui ponderis
prevalentem impellet emisperium minus, donec adequetur quantitas utriusque, per
cuius adequationem adequetur pondus; et sic undique redibit ad
distantiam quindecim stadiorum; sicut et videmus in appensione ac adequatione
ponderum in bilancibus. Per quod patet quod impossibile est
terram equaliter centrum petentem diversimode sive inequaliter in sua circumferentia
distare ab eo. Ergo necessarium est oppositum suum
quod est equaliter distare, cum distet; et sic declarata est consequentia,
quantum ex parte eius quod est equaliter distare. Quod etiam sequatur
ipsam substare omnibus corporibus, quod sequi etiam ex conclusione dicebatur,
sic declaro: Potissima virtus potissime attingit finem, nam per hoc potissima
est, quod citissime ac facillime finem consequi potest: potissima virtus
gravitatis est in corpore potissime petente centrum, quod quidem est terra; ergo
ipsa potissime attingit finem gravitatis, qui est centrum mundi; ergo substabit
omnibus corporibus, si potissime petit centrum; quod
erat secundo declarandum. Sic igitur apparet esse impossibile
quod aqua sit concentrica terre; quod est contra determinata.
|