Et ideo, licet terra secundum
simplicem eius naturam equaliter petat centrum, ut in ratione instantie
dicebatur, secundum tamen naturam quandam patitur elevari in parte, Nature
universali obediens, ut mixtio sit possibilis. Et secundum hec salvatur
concentricitas terre et aque; et nichil sequitur impossibile apud recte
phylosophantes, ut patet in ista figura, ut sit celum circulus in quo A, aqua
circulus in quo B, terra circulus in quo C. Nec refert, quantum ad propositum
verum, aqua parum vel multum a terra distare videatur. Et sciendum quod ista
est vera, quia est qualis est forma et situs duorum elementorum; alie due
superiores false; et posite sunt, non quia sic sit, sed ut sentiat discens, ut
ille dicit in primo Priorum. Et quod terra emergat per gibbum et
non per centralem circumferentiam, indubitabiliter patet, considerata figura
terre emergentis; nam figura terre emergentis est figura semilunii, qualis
nullo modo esse posset si emergeretur secundum
circumferentiam regularem sive centralem. Nam, ut demonstratum est in
theorematibus mathematicis, necesse est circumferentiam regularem spere a
superficie plana sive sperica, qualem oportet esse
superficiem aque, emergere semper cum orizonte circulari. Et quod terra emergens habeat figuram qualis est
semilunii, patet et per naturales de ipsa tractantes, et per astrologos climata
describentes, et per cosmographos regiones terre per omnes plagas ponentes.
Nam, ut comuniter ab omnibus habetur, hec habitabilis extenditur per lineam
longitudinis a Gadibus, que supra terminos occidentales ad Hercule positos
ponitur, usque ad hostia fluminis Ganges, ut scribit Orosius. Que quidem
longitudo tanta est, ut occidente sole in equinoctiali existente illis qui sunt
in altero terminorum, oritur illis qui sunt in altero, sicut per eclipsim lune
compertum est ab astrologis. Igitur oportet terminos predicte longitudinis
distare per clxxx gradus, que est dimidia distante totius circumferentie. Per
lineam vero latitudinis, ut comuniter habemus ab eisdem, extenditur ab illis
quorum cenith est circulus equinoctialis, usque ad illos quorum cenith est
circulus descriptus a polo zodiaci circa polum mundi, qui quidem distat a polo
mundi circiter xxiii gradus; et sic extensio latitudinis est quasi lxvii
graduum et non ultra, ut patet intuenti. Et sic patet quod terram emergentem
oportet habere figuram semilunii vel quasi, quia illa figura resultat ex tanta
latitudine et longitudine, ut patet. Si vero haberet orizontem circularem,
haberet figuram circularem cum convexo; et sic longitudo et latitudo non
differrent in distantia terminorum, sicut manifestum esse potest etiam
mulieribus. Et sic patet de tertio proposito in ordine dicendorum.
|