Restat nunc videre de causa
finali et efficiente huius elevationis terre, que demonstrata est sufficienter;
et hic est ordo artificialis, nam questio «an est», debet precedere questionem
«propter quid est». Et de causa finali sufficiant que dicta sunt in premediata
distinctione. Propter causam vero efficientem investigandam, prenotandum est
quod tractatus presens non est extra materiam naturalem, quia inter ens mobile,
scilicet aquam et terram, que sunt corpora naturalia; et propter hec querenda
est certitudo secundum materiam naturalem, que est hic materia subiecta; nam
circa unumquodque genus in tantum certitudo querenda est, in quantum natura rei
recipit, ut patet ex primo Ethicorum. Cum igitur innata sit nobis via
investigande veritatis circa naturalia ex notioribus nobis, nature vero minus
notis, in certiora nature et notiora, ut patet ex primo Physicorum, et
notiores sint nobis in talibus effectus quam cause, – quia per ipsos inducimur
in cognitionem causarum, ut patet, quia eclipsis solis duxit in cognitionem
interpositions lune, unde propter admirari cepere phylosophari –, viam
inquisitionis in naturalibus oportet esse ab effectibus ad causas. Que quidem
via, licet habeat certitudinem sufficientem, non tamen habet tantam, quantam
habet via inquisitionis in mathematicis, que est a causis, sive a superioribus,
ad effectus, sive ad inferiora; et ideo querenda est illa certitudo que sic
demonstrando haberi potest. Dico igitur quod causa huius elevationis efficiens
non potest esse terra ipsa; quia, cum elevari sit quoddam ferri sursum, et
ferri sursum sit contra naturam terre, et nichil, per se loquendo, possit esse
causa eius quod est contra suam naturam, relinquitur quod terra huius
elevationis efficiens causa esse non possit. Et similiter etiam neque aqua esse
potest; quia cum aqua sit corpus homogeneum, in qualibet sui parte, per se
loquendo, uniformiter oportet esse virtuatam; et sic non esset ratio quia magis
elevasset hic quam alibi. Hec eadem ratio removet ab hac causalitate aerem et
ignem; et cum non restet ulterius nisi celum, reducendus est hic effectus in
ipsum, tanquam in causam propriam. Sed cum sint plures celi, adhuc restat
inquirere in quod, tanquam in propriam causam, habeat reduci. Non in celum
lune; quia cum organum sue virtutis sive influentie sit ipsa luna, et ipsa
tantum declinet per zodiacum ab equinoctiali versus polum antarcticum quantum
versus arcticum, ita elevasset ultra equinoctialem sicut citra; quod non est
factum. Nec valet dicere quod illa declinatio non potuit esse propter
magis appropinquare terre per ecentricitatem; quia si
hec virtus elevandi fuisset in luna, cum agentia propinquiora virtuosius
operentur, magis elevasset ibi quam hic.
|